APRILIS
1. Viol. FERIA IV HEBDOMADAE SANCTAE, De ea, I cl. – Off.
feriale temp. Pass. – Ad MAT. 3 ultimi pss. 2o loco. – Ad LAUDES antt.
pr., pss. 2o loco, ant. ad Bened. et or. pr., preces. – Ad HORAS ant. e
Laudibus. – Ad Primam cap. Regi.
O.
C. MISSA
pr. (adverte peculiares rubricas etiam quoad Flectamus genua), sine Gloria,
Ev. Passionis, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super populum, Ite, missa
est.
VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr., preces.
– In fine Compl. dicitur adhuc ant. finalis Ave, Regina caelorum, quae
seq. triduo omittitur.
Hodie prohibentur Missae defunctorum excepta exsequiali.
In Martyr. 1°
loco: Cena Dominica, etc. (ut in festis mobilibus). Triduo sequenti non
legitur.
Cras auferatur aqua benedicta ex vasis
ecclesiae.
Cras (1°
feria V mensis) prohibetur Missa votiva D. N. I. C. summi et aeterni
Sacerdotis.
De
exsequiis in Triduo sacro
In Triduo sacro prohibentur omnes
Missae defunctorum etiam exsequiales; et Missae in oratoriis privatis.
Prohibentur etiam solemnes
exsequiae; si autem persolvendae sunt, preces recitantur submissa voce. In
exsequiis parvulorum omitti potest Gloria Patri.
De
Matutinis Tenebrarum
Altare, pro feria V in Cena
Domini, praeparatur cum cruce et sex candelabris accensis, sed absque
solemnitate; feria VI in Passione et Morte Domini omnino nudum sit, sine cruce
et sine candelabris; Sabbato sancto sit nudum, cum cruce et quatuor candelabris
accensis tantum, quae post Actionem liturgicam feriae praecedentis remanserunt.
Ante altare, ad latus Epistolae,
singulis diebus, praeparatur candelabrum triangulare cum quindecim candelis,
quae exstinguuntur successive post quemlibet psalmum (cfr. Ritus
Pontificalis Ordinis Hebdomadae sanctae instaurati, ed. typica 1957,
de Matut. Tenebr., n. 2).
2. Viol. in Off., Alb. in Missa. FERIA V IN CENA
DOMINI, De ea, I cl. – Officium pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. De feria
curr. (2° loco). – Ad HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in festis), rel. ut in Pr.
O. C. MISSA pr.
(omitt. ps. Iudica me et Gloria Patri), Gloria, unica or.,
sine Credo, praef. de S. Cruce, Communicantes, Hanc igitur et Qui
pridie pr., ad triplex Agnus Dei ter respondetur miserere nobis. Osculum
pacis non datur, et omittitur or. Domine Iesu Christe, qui dixisti, et
in fine dicitur Benedicamus Domino.
VESPERAE (dicuntur tantum ab iis, qui Missae vespertinae non
interfuerunt) pr. – Compl. pr. cum pss. de dom.
Officium divinum
1. Si Officium peragitur in choro vel in communi:
Matutinum non anticipatur de sero, sed dicitur mane (vel noctu), hora
competenti; in ecclesiis vero, in quibus Missa chrismatis celebratur, Matutinum
anticipari potest de sero;
Laudes dicuntur mane;
Horae minores dicuntur hora
competenti;
Vesperae ab iis, qui Missae vespertinae interfuerunt, hodie non dicuntur;
Completorium dicitur post denudationem altarium vel in fine diei tamquam
ultima precatio.
2. In recitatione a solo omnes
Horae dicuntur congruo tempore.
Missa
Chrismatis, in qua Episcopus benedicit olea sancta
(post
Tertiam)
1. Missa incipit more solito cum
precibus ad gradus altaris, absque ps. Iudica me, Deus, dicitur Gloria
in excelsis, sine Credo, ad Agnus Dei respondetur ter miserere
nobis.
Omittitur oratio Domine Iesu Christe, qui dixisti; et non datur
osculum pacis.
2. In hac Missa sacram Communionem distribuere non licet.
3. In fine Missae, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, datur
benedictio more solito, et, omisso ultimo Evangelio sancti Ioannis, dicuntur in
choro Sexta et Nona.
4. Permittitur sonus organi aut harmonii (Instructio de musica sacra,
83 b).
Missa in Cena Domini
(ab hora 16 ad horam 21)
1. Tabernaculum, si quod exstat in altari maiore, omnino vacuum sit; pro
communicando vero clero et populo hodie et crastino, ponatur super altare pyxis
(vel pyxides) cum particulis in hac ipsa Missa consecrandis (Missale
Romanum vel OHS, hoc die, n. 1).
2. Crux altaris (more festivo ornati) velo albo tegitur, tempore
Missae tantum.
3. Post homiliam proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem
pedum.
4. In fine Missae, dictis Benedicamus Domino et Placeat, omittuntur
benedictio et ultimum Evangelium S. Ioannis.
5. Organi aut harmonii sonus permittitur tantum ab initio Missae usque
ad finem hymni Gloria in excelsis Deo (Istructio de musica sacra, n.
83 b).
Translatio et repositio SS. Sacramenti
1. Post Missam fiunt translatio ac repositio SS. Sacramenti in altari repositionis.
Pyxis reponitur in tabernaculo seu capsa. Adoratio SS. Sacramenti protrahenda
est saltem usque ad mediam noctem. – Si plures pyxides transferendae sint,
privatim reponantur in locum destinato (non in altare repositionis) antequam
incipiat altarium denudatio.
2. Ubi feria V Hebdomadae sanctae, post Missam in Cena Domini, etiam in
forma simplici celebratam, translatio et repositio habeatur Ss.mi Sacramenti,
stricte requiritur ut in eadem ecclesia vel oratorio Actio quoque liturgica
postmeridiana feriae VI in Passione et Morte Domini locum habeat (Declaratio
15 mart. 1956,
n. 3).
Denudatio
altarium
1. Reposito SS. Sacramento,
sacerdos alba et stola viol. indutus, diaconus cum alba et stola viol.
et subdiaconus cum alba tantum, procedunt ad denudationem altarium. – In
altari, post denudationem, nulla ornamenta sint nec tobalea, sed tantum crux
velo viol. tecta et sex candelae.
2. Denudatis altaribus, statim in
choro dicitur Completorium, candelis exstinctis et absque cantu, nisi dicatur
tamquam ultima precatio in fine diei.
Omnibus expletis, altare remanere
debet absque tobaleis, absque cruce et candelabris.
3. Ubi feria V nulla habetur functio, sacra pyxis potest asservari in
suo altari (Decr. 3842 ad 3).
Celebratio aliarum Missarum
1. Ubi ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius, praeter Missam principalem
in Cena Domini, unam vel etiam alteram Missam lectam permittere potest
in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis; in oratoriis autem semipublicis
unam tantum (Ordinat. et Declarat. 1 febr. 1957, n. 9).
2. Si autem, quacumque de causa, Missa principalis in Cena Domini ne
ritu quidem simplici celebrari possit, Ordinarius loci, ratione pastorali,
binas Missas lectas permittere poterit in ecclesiis vel oratoriis
publicis litandas, unam vero tantum in oratoriis semipublicis (Ibid., n.
9).
3. Hae Missae lectae infra idem temporis spatium celebrari debent, sicut
pro Missa in Cena Domini assignatum est (Ibid., n. 9).
4. Qui ex indulto celebrare possunt Missam, hanc celebrare tenentur
horis postmeridianis, scilicet ab hora 16 ad horam 21.
Distributio S. Communionis
S. Communionem fidelibus distribuere licet tantum in Missa principali in
Cena Domini et in omnibus aliis Missis lectis quas Ordinarius loci permiserit, ac
statim ab iis expletis. Infirmis S. Communio hoc die deferri licet horis ante
et post meridianis (Ordinationes, n. 11, 12). In hoc casu
adhibetur color alb., dicuntur pss. solitis, sine cantu. In fine
psalmorum dici potest Gloria Patri, sed dicitur or. Respice, ob
congruentiam temporis, et populus absque benedictione dimittitur (Decr. 2383).
3. Niger in Actione liturgica usque ad 4am partem, Viol. in
S. Communione. – FERIA VI IN PASSIONE ET MORTE DOMINI, De ea, I
cl. – Off. pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. de feria currenti (2o loco). –
Ad HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in festis), rel. ut in Pr.
ACTIO LITURGICA ut in Missali vel in OHS.
VESPERAE (dicuntur tantum ab iis, qui Actioni liturgicae vespertinae
non interfuerunt) pr. – Compl. pr. cum pss. de dom.
Officium divinum
Omnia ut in Breviario romano, servatis tamen iis, quae supra feria V in
Cena Domini dicta sunt.
Solemnis
Actio liturgica
(ab
hora 15 postmerid. vel a meridie ad h. 21)
1. Altare omnino nudum sit: sine
cruce, sine candelabris, sine tobaleis (Missale Romanum vel OHS, hoc die, n.
1).
2. Omittuntur oscula manus et
etiam salutationes (cfr. Ritus Pontif. OHS, fer. VI in Pass. et Morte Domini, c. I, n. 4). Post adorationem S.
Crucis omnes ante eam transeuntes genuflectere debent sed tantum in actu
functionis, nempe
dum peragitur Actio liturgica et dum recitantur Completorium huius diei
ac aliae Horae Sabbati sancti, usque ad Vigiliam paschalem exclusive.
3. Ad adorationem Crucis omnes clerici, ipso Episcopo non excepto, detecto
capite accedant et, si commode fieri potest, sine calceamentis. In adoratione
Crucis oscula dantur tantum pedibus Crucifixi. Post adorationem et osculum S.
Crucis, celebrans, ministri, clerus et populus surgant et ad propria loca
redeant. – Postquam celebrans Crucem adoraverit, sacrista vel alius discooperit
Cruce reliquorum altarium, non vero imagines Sanctorum.
4. Expleta Actione liturgica, in choro dicitur Completorium candelis exstinctis
et absque cantu, nisi dicatur tamquam ultima precatio in fine diei.
5. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reportatur, forma privata,
ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et
denudatur altare, relictis tamen cruce et candelabris.
6. Sacra Communio distribui potest unice inter solemnem Actionem liturgicam
postmeridianam, exceptis in periculo mortis constitutis (OHS, Instructio, III,
n. 19).
7. Si haec feria VI, post expletas functiones liturgicas, fieri
contingat processio cum reliquia S. Crucis, pluviale et dalmatica seu tunicella
sint coloris nigri; velum humerale et umbrella vel baldachinum
(supposita consuetudine illis utendi) sint coloris violacei (Decr. 4197,
ad 2).
4. Viol. in Vig. pasch., Alb. in Missa. – SABBATUM SANCTUM,
De eo, I cl. – Off. pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. de sabb. 2o loco, sed
dicitur cant. Ego dixi (e Laudibus feriae III, 2o loco). – Ad
HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in
festis), rel. ut in Pr.
VESPERAE dicuntur ut infra notatur. – Compl. omittitur ab iis qui
Vigiliae paschali intererunt.
Officium divinum
1. Si Officium peragatur in choro vel in communi:
Matutinum non anticipatur de sero,
sed dicitur mane, hora competenti;
Laudes dicuntur mane;
Horae minores dicuntur hora
competenti;
Vesperae dicuntur post meridiem,
hora competenti;
Completorium hac nocte non dicitur
ab iis qui Vigiliae paschali intererunt.
2. In recitatione a solo, Matutinum,
Laudes, Horae minores et Vesperae dicuntur, congruo tempore, ut in Breviario
romano; Completorium vero dicitur ab iis qui non intererunt Vigiliae paschali hoc
modo:
Facta confessione et absolutione,
statim inchoantur psalmi de dominica, quibus finitis dicitur canticum Simeonis Nunc
dimittis, Pater noster, et oratio Visita, quaesumus, reliquis
omnibus omissis.
Vigilia
paschalis
(Hora
competenti)
1. Celebratio solius Missae sine
ritibus vigiliae paschalis interdicitur.
2. Sabbato sancto sacra Communio
dari potest tantummodo inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis
expletis; exceptis infirmis in periculo mortis constitutis (OHS, Instructio,
n. 18).
3. Sacerdotes, qui Missam Vigiliae
paschalis celebrant post mediam noctem, possunt ipso dominico die
Resurrectionis Missam litare, atque etiam, si indultum habeatur, bis aut ter.
4. Imagines altarium deteguntur dum canitur hymnus Gloria in
excelsis, secus, si id commode fieri nequit, post Missam.
TEMPUS PASCHATIS
O. C. MISSA
Vigiliae pasch. pr., Gloria, unica or., sine Credo, praef. pasch.
(in hac potissimum nocte), Communic. et Hanc igitur pr.,
sine Agnus Dei, pax non datur et omittitur or. Domine Iesu
Christe, qui dixisti. – In fine cantantur Laudes ut in Missali vel
in OHS, Ite, missa est cum duplici Alleluia.
Cereus paschalis, post vigiliam,
ponitur super distincto candelabro in plano presbyterii, in cornu Evangelii,
ibique relinquitur usque ad festum Ascensionis. – Accendi debet in
omnibus Missis et Vesperis cum cantu celebratis. Accendi potest in
Missis lectis quae cum aliqua solemnitate celebrantur (ex. gr. cum canticis vel
cum organi sono), necnon in aliis functionibus liturgicis. Accendi tamen nequit
quoties datur benedictio SS. Sacramenti cum ostensorio, si haec devotio est
functio separata; nec in functionibus pro defunctis; nec in processione vel
Missa Litaniarum maiorum aut minorum. – In festo Ascensionis cereus
exstinguitur post Evangelium Missae principalis et, expleta eadem Missa,
removetur ab ecclesia. – Cereus paschalis nunquam in ecclesia ponitur vel
accenditur extra tempus Paschatis, ne ad baptismata vel exsequias quidem
celebranda.
Matutinum Dominicae Resurrectionis
Cum solemnis Vigiliae paschalis celebratio locum obtineat Officii
nocturne dominicae Resurrectionis, Matutino eiusdem dominicae Resurrectionis omisso,
statim, inter Missarum Vigiliae solemnia, cantantur pro Laudibus quae suo loco proponuntur,
ut in Missali vel in OHS. Officium dominicae Resurrectionis prosequitur deinde
cum Prima.
Qui vero solemni Vigiliae paschali non interfuerunt, tenentur dicere Matutinum
et Laudes dominicae Resurrectionis, prout in Breviario romano continentur (OHS,
hoc die, n. 4).
5. Alb. Ì DOMINICA RESURRECTIONIS D. N. I. C., De ea, I cl. cum oct. I cl. – Mat. Et Laudes non dicuntur ab iis qui Vigiliae paschali
interfuerunt, secus: Off. festivum
pr. – Ad LAUDES (antt. pr., pss. de dom. 1° loco, ad Benedicamus Domino duo Alleluia
per totam oct.) et ad HORAS omittuntur capitulum, hymnus et versus, sed eorum
loco dicitur ant. Haec dies pr. – Ad Primam pss. ut in festis, L. brevis
Si consurrexistis cum Christo (quae dicitur in omnibus Officiis usque ad
vigiliam Ascensionis inclusive).
O.
C.
MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. pasch. (in hac potissimum die), Communic. et Hanc
igitur pr., ad Ite, missa est additur duplex Alleluia, per
totam oct.
VESPERAE pr., ad Benedicamus Domino duo Alleluia per totam
oct. – Compl. pr., cum pss. de dom. In fine Compl. huius diei et usque ad Compl.
feriae VI infra oct. Pent. inclusive dicitur ant. Regina caeli, semper
stando.
In Martyr. 1o loco, antequam
legantur Calendae: Hac die, quam fecit Dominus, etc. (ut in festis
mobilibus), omnibus stantibus usque ad verba secundum carnem. –
2° loco: Octavo Idus Aprilis. Luna
decima septima. Mediolani passio sancti Petri, ex Ordine Praedicatorum, etc.
Hodie prohibentur Missae in oratoriis privatis; item prohibentur omnes
Missae defunctorum, etiam exsequialis, quae tamen permittitur a feria II usque
ad sabbatum in albis.
Ad aspersionem aquae benedictae toto tempore paschali: ant. Vidi aquam cum psalmo Confitemini,
et Alleluia ad V Ostende.
Tempore paschali post distributionem Ss.mae Eucharistiae extra Missam,
ad ant. et V additur Alleluia (non autem si administratur in paramentis
nigris) et dicitur or. Spiritum
nobis cum
conclusione Per Dominum... in unitate eiusdem.
Cras mane
aperitur solemnitas nuptiarum.
6. Alb. FERIA II INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off.
festivum ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.
7. . Alb. FERIA III INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off.
festivum ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.
8. . Alb. FERIA IV INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum
ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.
.
9. Alb. FERIA V INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off.
festivum ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.
10. Alb. FERIA V INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off.
festivum ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.
11. Alb. SABB. IN ALBIS, I cl. – Off. festivum
ut in festo Pasch. et in Pr.
O.C. MISSA pr., Gloria,
sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.
I VESPERAE de seq., pss. de sabb.
sub unica ant. Alleluia, cap. pr., hymnus Ad regias, V Mane, ant.
ad Magn. et or. pr., nulla comm., ad Benedicamus Dominus omittitur
Alleluia et sic deinceps. – Compl. de sabb. – Alb.
In Martyr. 1o loco: Dominica
in albis, etc. (ut in festis mobilibus).
A die crastino usque ad Nonam
vigiliae Ascensionis, V in R br. Ad Primam Qui surrexisti a mortuis, etiam
in festis Sanctorum, nisi aliter notetur.
Tempore paschali
haec serventur:
1. In festis Apostolorum et
Martyrum habetur Commune proprium.
2. In aliis festis additur unum Alleluia
ad invit., antt., V et RR post lectiones, nisi iam habeatur; duplex autem Alleluia
additur in R br. ad Horas minores et ad Completorium.
3. In Missa duo adduntur Alleluia
ad ant. ad Introitum, et unum ad ant. ad Offertorium et ad ant. ad
Communionem, nisi iam habeatur; loco gradualis dicitur Alleluia cum VV
temp. pasch.
12. Alb. Ì DOM. IN ALBIS in
Oct. Paschae, De ea, I cl. – Off. dominicale temp. pasch. – Ad MAT. 9
pss. de dom. Sub unica ant. Alleluia, lapis revolutus est, cum versu Surrexit,
abs. Exaudi, bened. Ille nos, Divinum auxilium, Per
evangelica dicta. – Ll. 1a et 2a de Scr. occ., 3a de homil., Te Deum. – Ad
Primam pss. 117, 1181, 1182.
O.C. MISSA pr., Gloria,
Credo, praef. pasch. (in hoc potissimum usque ad vigiliam Ascensionis
inclusive nisi aliter notetur), Ite, missa est sine Alleluia.
II VESPERAE ut in Psalt. et in Pr.
Hodie prohibentur omnes Missae
defunctorum, etiam exsequialis.
13. Rub. Feria II. S.
Hermenegildi M., III cl. – Off. ordinarium. – Ad MAT. hymnus Regali
solio. – Ll. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum. –
Ad LAUDES hymnus Nullis te genitor.
MISSA pr., Gloria, sine Credo,
praef. pasch.
VESPERAE de festo.
14. Alb. Feria III. S. Iustini M., III cl. –
Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum. –
Ad LAUDES comm. Ss. Tiburtii, Valeriani et Maximi Mm.
MISSA
pr., Gloria, comm. Ss. Mm., sine Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de festo, sine comm.
15. Alb. Feria IV infra hebd. I post Oct. Paschae, De ea, IV
cl. – Off. feriale temp. pasch. – Ad MAT. dicitur Te Deum. – Ad
LAUDES ant. ad Bened. pr., or. dom. praec. – Ad Primam cap. Regi.
V. D. MISSA dom. praec., Gloria, sine Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de feria temp. pasch., ant. ad Magn. pr., or. dom. praec.
16. Alb. Feria V infra hebd. I post Oct. Paschae, De ea, IV
cl. – Off. feriale temp. pasch. – Ad MAT. dicitur Te Deum. – Ad
LAUDES ant. ad Bened. pr., or. dom. praec. – Ad Primam cap. Regi.
V. D. MISSA dom. praec., Gloria, sine Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de feria temp. pasch., ant. ad Magn. pr., or. dom. praec.
17. Alb. Feria VI infra hebd. I post Oct. Paschae, De ea, IV
cl. – Off. feriale temp. pasch. – Ad MAT. dicitur Te Deum. – Ad
LAUDES ant. ad Bened. pr., or. dom. praec., comm. S. Aniceti Pp. M. (Gregem).
– Ad Primam cap. Regi.
V. D. MISSA dom. praec., Gloria, comm. S. Aniceti (Gregem), sine Credo,
praef. pasch. – Vel Missa S. Aniceti (rub.) Si diligis, Gloria, sine
Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de feria temp. pasch., ant. ad Magn. pr., or. dom. praec, sine comm.
18. Alb. Sabb. De S. Maria in Sabbato, IV cl. –
Off. in Psalt. et in pr. – L. 1 et 2 (= 2 et 3 cum 3 R) de Scr. occ., 3 pr. Porta
haec, Te Deum. – Ad LAUDES ad Bened. ant. Regina caeli, or. Concede
nos. – Ad Primam in R br. V Qui natus.
V. MISSA Salve (a Pasch. usque ad Pentec.), Gloria, sine Credo,
praef. B. M. V. Et te in veneratione.
I
VESPERAE de seq. dom., ut in Psalt. de sabb., a cap. pr. – Alb.
19. Alb. Ì DOM. II POST PASCHA, De ea, II cl. – Off. dominicale temp.
pasch. – Ad Mat. 9 pss. de dom. sub unica ant. Alleluia, lapis revolutus
est, cum versu Surrexit Dominus (olim e 1 N.), abs. Exaudi, bened.
Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. – L. 1 et 2 (= 2 et 3)
de Scr. occ., 3 (= L. 7) de homilia, Te Deum.
O.C. MISSA pr., Gloria, Credo, praef. pasch.
II
VESPERAE ut in Psalt. et in pr.
Hodie
prohibentur omnes Missae defunctorum excepta exsequiali.
20. Alb. Feria II infra hebd. II post Oct. Paschae, De ea,
IV cl. – Off. feriale temp. pasch. – Ad MAT. dicitur Te Deum. –
Ad LAUDES ant. ad Bened. pr., or. dom. praec. – Ad Primam cap. Regi.
V. D. MISSA dom. praec., Gloria, sine Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de feria temp. pasch., ant. ad Magn. pr., or. dom. praec.
21. Alb. Feria III. S. Anselmi E. C. D., III cl. –
Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.
MISSA In
medio, Gloria, sine Credo, praef. pasch.
Ad
VESPERAS ad Magn. ant. O Doctor.
22. Alb. Feria IV. Ss. Soteris et Caii Pp. Mm., III
cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te
Deum. – Ad LAUDES or. Gregem numero plurali.
MISSA Si
diligis, Gloria, or. numero plurali, sine Credo, praef.
pasch.
VESPERAE
de festo.
23. Alb. Feria V infra hebd. II post Oct. Paschae, De ea, IV
cl. – Off. feriale temp. pasch. – Ad MAT. dicitur Te Deum. – Ad LAUDES
ant. ad Bened. pr., or. dom. praec., comm. S.
Georgii
M. – Ad Primam cap. Regi.
V. D. MISSA dom. praec., Gloria, comm. S. Georgii, sine Credo, praef.
pasch. – Vel Missa pr. S. Georgii (rub.), Gloria, sine Credo, praef.
pasch.
VESPERAE
de feria temp. pasch., ant. ad Magn. pr., or. dom. praec., sine comm.
24. Rub. Feria VI. S. Fidelis de Sigmaringa M., III
cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te
Deum.
MISSA Protexisti,
Gloria, or. pr, sine Credo, praef. pasch.
VESPERAE
de festo.
In Martyr.
1° loco: Romae Litaniae maiores ad sanctum Petrum.
Quoad
Litanias maiores, cfr. RG 80-86 et RM 346-347. – Orationes in fine Litaniarum
concluduntur conclusione brevi. – Ubi fit processio, dicitur Missa de
Rogationibus tamquam votiva II cl., ut sequitur: Missa pr. (viol.), sine
Gloria, comm. S. Marci, O.C., Alleluia cum suis versibus
(e Missa pro quacumque necessitate), sine Credo, praef. pasch., Ite, missa est. – In Missa quae
sequitur processionem vel alias peculiares supplicationes, omittuntur omnes preces
ad gradus altaris dicendae, necnon or. Aufer a nobis et Oramus te,
Domine, non autem osculum altaris (RM, n. 424 e).
Omnes qui ad recitationem divini
Officii obligantur, et non intersunt processioni aut aliis supplicationibus,
tenentur dicere Litanias Sanctorum cum suis precibus (RG, n. 84).
25. Rub. Sabb. – Litania
maior. – † S. MARCI EVANGELISTAE, II cl. – Off.
semifestivum. – Ad MAT. 3 Noct. – Ad LAUDES antt. de Comm., pss. de dom.
– Ad HORAS ant. et pss. de sabb.
O.C. MISSA pr., Gloria,
comm. Rogat., Credo, praef. App.
Ad VESPERAS antt. et pss. de
Comm., comm. seq. dom. – Compl. de dom.
Si festum S. Marci celebratur
gradu I cl., etiam si fiat processio dici debet Missa de festo cum comm. Rogat.
sub unica concl., Credo, praef. App.
Hodie prohibetur Missa defunctorum
excepta exsequiali: quae tamen prohib. in ecclesiis unam tantum Missam
habentibus si fiat processio.
De Ss. Cleto et Marcellino Pp. Mm.
nihil fit.
26. Alb. Ì DOM. III POST PASCHA, De ea, II cl. – Off. dominicale temp.
pasch. – Ad Mat. 9 pss. de dom. sub unica ant. Alleluia, lapis revolutus
est, cum versu Surrexit Dominus (olim e 1 N.), abs. Exaudi, bened.
Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. – L. 1 et 2 (= 2 et 3)
de Scr. occ., 3 (= L. 7) de homilia, Te Deum.
O.C. MISSA pr., Gloria, Credo, praef. pasch.
II
VESPERAE ut in Psalt. et in pr.
Hodie
prohibentur omnes Missae defunctorum excepta exsequiali.
27. Alb. Feria II. S.
Petri Canisii C. D., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et
3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.
MISSA In medio, Gloria,
or. pr., sine Credo, praef. pasch.
Ad VESPERAS ad Magn. ant. O
Doctor.
28. Alb. Feria III. S.
Pauli a Cruce C., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3)
de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.
MISSA pr., Gloria, sine Credo,
praef. pasch.
VESPERAE de festo.
29. Rub. Feria IV. S.
Petri M., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr.
occ., 3 de festo, Te Deum.
MISSA pr., Gloria, sine Credo,
praef. pasch.
VESPERAE de festo.
30. Alb. Feria V. S.
Catharinae Senensis Virg., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (=
2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.
MISSA Dilexisti, Gloria, ors.
pr., sine Credo, praef. pasch.
I VESPERAE de seq., Off. festivum
pr., sine comm. – Compl. de dom. – Alb.
Cras (1° feria VI mensis)
prohibetur Missa votiva Ss.mi Cordis Iesu.
No hay comentarios.:
Publicar un comentario