RUBRICÆ GENERALES MISSALIS ROMANI
I - Notiones et normæ generalesAcrosanctum Missæ Sacrificium, iuxta canones et rubricas celebratum, est actus cultus publici, nomine Christi et Ecclesiæ Deo redditi. Denominatio proinde « Missæ privatæ » vitetur.270. Missa cum Officio divino summum totius christiani cultus constituit; Missa proinde per se cum Officio diei concordare debet.
Dantur tamen etiam Missæ extra ordinem Officii, scilicet votivæ, aut defunctorum.271. Missarum species duæ sunt: Missa in cantu et Missa lecta.
Missa dicitur in cantu, si sacerdos celebrans partes ab ipso iuxta rubricas cantandas revera cantu profert; secus dicitur lecta.
Missa in cantu porro, si celebratur cum assistentia ministrorum sacrorum, appellatur Missa solemnis; si celebratur absque ministris sacris, vocatur Missa cantata.
Missa solemnis demum, quæ ab Episcopo vel ab aliis facultatem habentibus celebratur cum solemnitatibus in libris liturgicis statutis, dicitur Missa pontificalis.272. Missa natura sua postulat, ut omnes adstantes, secundum modum sibi proprium, eidem participent.
Varios autem modos, quibus fideles sacrosancto Missæ Sacrificio actuose participare possunt, ita oportet moderari, ut periculum cuiusvis abusus amoveatur, et præcipuus eiusdem participationis finis obtineatur, plenior scilicet Dei cultus et fidelium ædificatio.
De hac fidelium actuosa participatione fusius actum est in Instructione de Musica sacra et sacra Liturgia a S. Rituum Congregatione data die 3 septembris anni 1958.273. Rubricæ quæ sequuntur valent tam pro Missis in cantu quam pro Missis lectis, nisi aliter expresse caveatur.
II - De calendario adhibendo in Missæ celebratione274. Missa dicenda est iuxta calendarium aut ecclesiæ vel oratorii in quo Missa celebratur, aut loci, aut ipsius sacerdotis celebrantis, aut Ecclesiæ universæ, prout infra exponitur.275. In ecclesia vel oratorio publico, quilibet sacerdos, tam diœcesanus quam religiosus, celebrare tenetur iuxta calendarium ipsius ecclesiæ vel oratorii publici.
Idem servetur in oratorio semipublico principali seminarii, domus religiosæ, collegii, nosocomii, carceris et similium.276. In oratoriis secundariis seminarii, domus religiosæ, collegii, nosocomii, carceris et similium, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium ipsius oratorii aut proprium.277. In oratoriis privatis, et cum celebrat super altare portatile extra locum sacrum, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium loci (n. 53 a) aut proprium.278. De festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, diœcesis, oppidi seu civitatis, necnon de anniversario Dedicationis ecclesiæ cathedralis et aliis festis actu feriatis, si quæ sint, quilibet sacerdos Missam celebrare debet, etiamsi secus calendarium proprium sequi posset.279. Oratorium fixe constitutum in navibus est oratorium publicum; et in eo adhiberi debet calendarium Ecclesiæ universæ. Cum autem quis celebrat extra huiusmodi oratorium, super altare portatile, adhibere potest vel calendarium Ecclesiæ universæ vel calendarium proprium. Idem facere potest qui legitime celebrat in itinere aëreo, fluviali vel viæ ferreæ.280. In seminariis et collegiis clericorum diœcesanis, Religiosis commissis; necnon in seminariis et collegiis clericorum interdiœcesanis, regionalibus, nationalibus et intemationalibus, etiam Religiosis commissis, idem adhibetur calendarium, quod præcipitur pro recitatione divini Officii in communi (nn. 154-155 rubricarum Breviarii romani).281. In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis universæ (n. 55), additis tantum festis de quibus n. 57.282. Calendarium diœcesanum, additis festis loci et ecclesia vel oratorii propriis, adhiberi debet:
a) in ecclesiis cathedralibus, etsi Religiosis sint commissa;
b) in ecclesiis et oratoriis propriis cleri diœcesani, etsi chorum Religiosorum adnexum habeant, qui cum ecclesia per crates tantum communicat;
c) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum utriusque sexus, qui calendarium proprium non habent, additis tamen festis ipsis propriis et indultis;
d) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum, quæ clero diœcesano commissa sunt, aut adnexum habent chorum Canonicorum; non autem si ecclesia vel oratorium alicui sacerdoti in particulari est commissum;
e) in ecclesia et oratorio principali seminarii, etsi Religiosis sit commissum, data tamen facultate addendi festa de quibus n.154 rubricarum Breviarii romani.283. Calendarium religiosum, additis festis de quibus n. 57 atque festis ecclesiæ vel oratorii propriis adhiberi debet:
a) in ecclesiis et oratoriis principalibus Religiosorum, qui calendarium proprium habent, etsi sint parœcialia;
b) in ecclesiis et oratoriis cleri diœcesani, quæ Religiosis commissa sunt, aut ipsis Religiosis inserviunt pro publica divini Officii recitatione, etsi sint parœcialia; non autem si ecclesia vel oratorium alicui Religioso in particulari est commissum;
c) in ecclesiis et oratoriis Tertiariorum utriusque sexus, etsi solum Officium parvum B. Mariæ Virg. recitent;
d) in oratoriis secundariis seminarii Religiosis commissis, si hæc oratoria ipsis Religiosis tantum inserviunt.284. Sacerdos qui celebrat in ecclesia vel oratorio ubi ritus diversus viget, stare debet calendario ipsius ecclesia, vel oratorii quoad festa eorumque gradum, commemorationes et collectam imperatam. In ordinanda autem Missa, sumere debet partes variabiles proprias illius ritus, retentis cæremoniis et Ordinario proprii ritus.
III - De Missa conventuali285. Nomine Missæ conventualis intellegitur Missa quæ ab iis, qui per leges Ecclesiæ choro adstringuntur, in coniunctione cum Officio divino cotidie celebranda est.286. Singulis diebus una tantum dicenda est Missa conventualis, quæ cum Officio in choro recitato concordare debet, exceptis diebus de quibus infra nn. 289-294.
Obligatio tamen alias Missas in choro celebrandi ex piis fundationibus vel alia legitima causa, firma manet.287. Missa conventualis dicenda est post Tertiam, nisi communitatis moderator, gravi de causa, eam post Sextam vel Nonam dicendam esse censuerit.
In vigilia Pentecostes, Missa conventualis dicitur post Nonam.288. Missa conventualis per se solemnis esse debet, vel saltem cantata. Ubi vero per leges particulares vel per peculiaria indulta a solemnitate Missæ in choro dispensatum fuerit, convenit ut Missæ conventuali lectæ chorales participationem liturgicam directam præstent, partes saltem Ordinarii Missæ recitando. Porro iidem chorales prohibentur quominus, inter Missam conventualem, Horas canonicas choraliter prosequantur.289. In omnibus feriis IV classis, nisi aliter præscribatur, loco Missæ conventualis Officio conformis, dici potest, sine commemoratione feriæ:
a) aut Missa quæ respondet commemorationi in Officio diei forte occurrenti;
b) aut Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata;
c) aut una ex Missis votivis quæ in Missali, pro Missa conventuali, per hebdomadam disponuntur;
d) aut quælibet alia Missa, quæ tamquam votiva celebrari permittitur.290. Missa conventualis pro defunctis sacerdotibus, benefactoribus et aliis, excepto tempore natalicio et paschali:
a) dici debet, quolibet mense, excepto mense novembri, prima feria IV classis;
b) dici potest, qualibet hebdomada, prima feria IV classis.
Sumitur Missa « cotidiana » cum oratione Deus, véniæ largítor.291. In diebus Litaniarum tam maiorum quam minorum, ubi fit processio, aut fiunt aliæ peculiares supplicationes, Missa conventualis dici debet de Rogationibus (nn. 346-347).292. In die coronationis Summi Pontificis, et in anniversariis eiusdem Summi Pontificis et Episcopi diœcesani, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, pro Missa conventuali dicitur Missa de ipsis anniversariis, iuxta nn. 362-363.293. In anniversario Episcopi proxime defuncti, necnon in anniversario quod infra octiduum omnium Fidelium defunctorum celebratur pro animabus omnium Episcoporum et ecclesiæ cathedralis Canonicorum defunctorum, in ipsa ecclesia cathedrali pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.294. In anniversariis omnium defunctorum ali¬cuius Capituli aut Ordinis seu Congregationis ad chorum obligatæ, pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.295. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa conventuali adhibenda est Missa quæ prima inscribitur hoc die; et chorales illi soli interesse tenentur.296. In festo Nativitatis Domini, in choro dicuntur duæ Missæ conventuales, scilicet una in nocte et altera in die.297. Cum Episcopus Missam solemniter celebrat, vel eidem assistit; aut cum in choro canitur Missa Officio non conformis, ratione alicuius solemnitatis externæ, chorales huic Missæ tantum interesse tenentur, etsi pro benefactoribus non applicetur, servata tamen lege de applicanda alia Missa per eum ad quem spectat.IV - De Missa in dominicis et feriis298. Omnes dominicæ, sive I sive II classis, propriam Missam habent. Attamen dominicæ post Epiphaniam, quæ transferuntur inter dominicam XXIII et XXIV post Pentecosten, sumunt antiphonas ad Introitum, ad Offertorium et ad Communionem, necnon graduale et Allelúia cum suo versu a dominica XXIII post Pentecosten, retentis orationibus, Epistola et Evangelio propriis.299. Item propriam Missam habent omnes feriæ temporis Quadragesimæ et Passionis necnon Quatuor Temporum Adventus et septembris. In reliquis feriis dicitur Missa dominicæ præcedentis, nisi a rubricis aliter provisum sit.300. In sabbatis Quatuor Temporum et in sabbato « Sitiéntes », Missa in qua Ordines sacri conferuntur dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occurrente.V - De Missis festivis301. Missa de festo, sensu proprio, intellegitur Missa de Mysterio, Sancto vel Beato quæ celebratur secundum ordinem Officii.302. Sensu autem latiore, dicuntur quoque Missæ de festo:
a) Missa de festo III classis ab alio festo eiusdem gradus impedito;
b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente;
c) Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.303. Missæ festivæ numero præcedenti recensitæ omnibus iuribus liturgicis gaudent, ac si festum cum integro Officio celebraretur. Attamen:
a) Missa de festo III classis impedito dici potest suo die, solummodo si etiam festum impediens sit III classis;
b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente, et Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata, dici potest tantum si occurrit dies liturgicus IV classis.304. Missæ quæ dicuntur festivæ sensu latiore prohibentur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus:
a) quoties urgeat onus Missæ conventualis cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, nisi Missa, iuxta n. 289, tamquam conventualis dici possit;
b) quoties diebus Litaniarum dicenda sit, iuxta rubricas, Missa de Rogationibus.305. Ad formulam autem Missæ festivæ eligendam extra Missam conventualem, hæc serventur:
a) pro festis quæ in Proprio Sanctorum habentur, sumitur Missa quæ, suo die, in Missali indicatur. Attamen, loco Missæ de Communi, sumi potest, ad libitum sacerdotis celebrantis, Missa propria de eodem festo, si habetur, inter Missas pro aliquibus locis;
b) pro festis quæ in Proprio Sanctorum non habentur, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulæ, eLectio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus Epistolæ et Evangelia, quæ habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.
VI - De Missis votivisA) De Missis votivis in genere306. Nomine Missæ votivæ intellegitur Missa quæ dicitur extra ordinem Officii vel commemorationum diei currentis, aut non est de Mysterio, vel Sancto eo die in Martyrologio elogium habente.307. Missa votiva potest esse:
a) de mysteriis Domini;
b) de beata Maria Virgine;
c) de Angelis;
d) de Sanctis;
e) ad diversa.308. Tamquam Missæ votivæ, de mysteriis Domini, celebrari possunt:
a) in Ecclesia universa:
1) de Ss.ma Trinitate;
2) de Ss.mo Nomine Iesu;
3) de Ss.mo Corde Iesu;
4) de pretiosissimo Sanguine D. N. I. C.;
5) de Christo Rege;
6) de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento;
7) de D. N. Iesu Christo, summo atque æterno Sacerdote;
8) de sancta Cruce;
9) de Passione Domini;
10) de sancta Familia Iesu, Mariæ, Ioseph;
11) de Spiritu Sancto;
b) in singulis ecclesiis, præter Missas supra memoratas, omnes Missæ de festis Domini quæ in calendariis particularibus inscribuntur, et aliæ Missæ votivæ, specialiter concessæ.
Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivæ, Missæ quæ referuntur ad mysteria vitæ Domini.309. De beata Maria Virgine celebrari possunt, tamquam votivæ:
a) in Ecclesia universa, Missæ quæ pro sancta Maria in sabbato, iuxta temporum diversitatem, in Missali assignantur, necnon omnes Missæ de festis B. Mariæ Virg. quæ in calendario universali inscribuntur;
b) in singulis ecclesiis, præter Missas supra memoratas, omnes Missæ de festis B. Mariæ Virg. quæ in calendariis particularibus inscribuntur, et aliæ Missæ votivæ specialiter concessæ.
Partes variandæ iuxta diversa anni tempora, in his Missis deficientes, sumuntur e Communi festorum B. Mariæ Virg.
Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivæ, Missæ quæ referuntur ad mysteria vitæ eiusdem B. Mariæ Virginis, excepta Missa de eiusdem Immaculata Conceptione.310. De Angelis celebrari possunt, tamquam votivæ:
a) Missæ de singulis festis Ss. Angelorum;
b) Missa votiva de Ss. Angelis feriæ III assignata.311. De Sanctis celebrari possunt, tamquam votivæ, Missæ de quolibet Sancto canonizato elogium habente in Martyrologio romano, vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.312. Missæ votivæ de Beatis permittuntur, ex Apostolico Indulto, unice in triduo quod in eorum honorem celebratur intra annum a beatificatione.313. Missæ votivæ « ad diversa » habentur in Missali, vel eius Appendice pro aliqua ecclesia approbata, pro peculiaribus circumstantiis vel necessitatibus celebrandæ.314. Pro Missa votiva de mysteriis Domini sumitur Missa de respectivo festo, nisi expresse indicetur aliam esse adhibendam; aut peculiaris Missa votiva.315. Pro Missa votiva de B. Maria Virg., de Angelis et de Sanctis sumitur Missa de respectivo festo, si in Missali habetur, sive in Proprio Sanctorum sive inter Missas pro aliquibus locis, nisi alia Missa tamquam votiva in Missali expresse indicetur. Quodsi festum in Missali desit, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulæ, eLectio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus, Epistolæ et Evangelia, quæ habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.
Serventur tamen rubricæ de mutandis nonnullis partibus vel verbis, iuxta anni tempora et iuxta qualitatem mere votivam huius Missæ.316. Pro aliqua peculiari necessitate, sumitur Missa votiva propria, si habetur in Missali; ea vero deficiente, sumitur «Missa pro quacumque necessitate», adhibitis, loco orationum huius Missæ, orationibus necessitati occurrenti convenientibus, si inter « Orationes diversas » inveniuntur.317. Quævis Missa votiva de mysteriis Domini, de B. Maria Virg. vel Sancto, prohibetur quoties occurrit dies liturgicus I vel II classis in quo fit Officium de eadem Persona. Tunc, loco Missæ votivæ, dicenda est Missa de Officio occurrenti. Occurrente vero die liturgico III vel IV classis, eligi potest aut Missa de Officio diei aut Missa votiva, exclusa alterius commemoratione.318. Oratio Missæ votivæ impeditæ additur, sub unica conclusione, orationi Missæ diei, solummodo si Missa votiva est I aut II classis, et modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3, et 8 in tabella præcedentiæ recensitus.
De Missa votiva III classis impedita nihil fit in Missa de Officio occurrenti.319. In admittendis et ordinandis orationibus in Missis votivis, serventur ea quæ infra pro singulis Missarum votivarum classibus statuuntur (nn. 330 b, 343 b, 386 b, 389 b).320. De hymno angelico et de symbolo in Missis votivis dicitur suis locis, cum agitur de singulis Missarum votivarum classibus, et infra, nn. 431-432, et 475-476.321. Sequentia, si qua habetur, in Missis votivis omittitur.322. Præfatio dicitur quæ cuique Missæ votivæ propria est; qua deficiente, dicitur præfatio de Tempore aut communis, iuxta normas generales.323. Color paramentorum, in Missis votivis, debet esse cuique Missæ conveniens; sed in Missis votivis lectis IV classis non conventualibus, adhiberi potest etiam color Officii diei, servato tamen colore violaceo et nigro unice pro Missis quibus per se competit.324. Nisi in rubricis particularibus aliud statuetur, Missa votiva potest esse aut in cantu aut lecta.325. Missæ votivæ sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.326. Quævis Missa votiva prohibetur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus:
a) quoties urgeat onus Missæ conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, exceptis Missis votivis, quæ certis diebus pro Missa conventuali dici possunt (n. 289) aut debent (nn. 290-294);
b) die 2 februarii, si fiat benedictio candelarum;
c) in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus (n. 346).327. Quoties, in rubricis aut in peculiari indulto, aliqua Missa indicatur tamquam votiva alicuius classis, ordinanda est iuxta normas et privilegia, quæ pro eadem classe Missarum votivarum statuuntur.B) De Missis votivis I classisI - De Missis votivis I classis in genere328. Nomine Missæ votivæ I classis intellegitur Missa votiva quæ celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis, iis tantum exceptis qui sub nn. 1-8 in tabella præcedentiæ recensentur, salvo præscripto n. 332.329. Missæ votivæ I classis, a rubricis generalibus praevisæ, sunt:
a) Missae de Dedicatione, in actu consecrationis ecclesiæ (nn. 331-334);
b) Missæ in cantu de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, in solemnioribus celebrationibus Congressus eucharistici (n. 335);
c) Missæ in cantu de mysteriis Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato, occasione celebrationis extraordinariæ (n. 340 a).330. Privilegia Missarum votivarum I classis sunt:
a) dicuntur cum Glória et Credo;
b) excludunt omnes commemorationes non privilegiatas, et collectam ab Ordinario loci imperatam;
c) oratio Missæ votivæ impeditæ additur sub unica conclusione orationi Missæ diei currentis, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus;
d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.II - De Missis Dedicationis in actu consecrationis ecclesiæ331. Ecclesiarum consecratio, quamvis omni die de iure fieri possit, opportunius tamen fit dominicis et festis diebus. Prohibetur vero in vigilia et festo Nativitatis Domini, in festis Epiphaniæ et Ascensionis Domini, Corporis Christi, diebus a dominica II Passionis seu in palmis usque ad dominicam Resurrectionis inclusive, in dominica Pentecostes, necnon die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.332. Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiæ vel oratorii est pars totius ritus consecrationis; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquæ Missæ votivæ I classis prohibentur.333. In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiæ additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.334. Aliæ Missæ quæ in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivæ I classis.III - De Missis in Congressibus eucharisticis335. Singulis diebus Congressus eucharistici diœcesani, regionalis, nationalis et internationalis, Missa principalis, dummodo sit in cantu, celebrari potest de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, tamquam votiva I classis.336. In ceteris publicis celebrationibus eorundem Congressuum, Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento celebrari potest tamquam votiva II classis.337. Singuli sacerdotes qui Congressui eucharistico intersunt, celebrare possunt Missam de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, tamquam votivam III classis.IV - De Missis votivis in quibusdam celebrationibus extraordinariis338. Privilegia hac paragrapho indicata spectant ad Missas:
a) in triduo vel octiduo quod in honorem alicuius Sancti vel Beati, intra annum a canonizatione vel beatificatione, celebratur;
b) in quibusdam celebrationibus extraordinariis, per triduum vel octiduum perductis, occasione v. gr. sæcularis recurrentiæ. Excluduntur tamen celebrationes extraordinariæ in honorem Beatorum.339. Ad celebrationes peragendas, de quibus numero præcedenti, requiritur peculiare indultum Sanctæ Sedis.340. Singulis diebus harum celebrationum permittitur:
a) unica Missa in cantu de mysterio Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato in cuius honorem celebrationes peraguntur, tamquam votiva I classis;
b) omnes Missæ lectæ, ut supra, tamquam votivæ II classis.C) De Missis votivis II classisI - De Missis votivis II classis in genere341. Nomine Missæ votivæ II classis intellegitur Missa votiva quæ celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis II, III et IV classis.
Missa tamen pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° vel 50° anniversario a celebratione matrimonii prohibentur omnibus diebus dominicis.342. Missæ votivæ II classis, a rubricis generalibus praevisæ, sunt:
a) Missa in solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris (n. 345);
b) Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 346-347);
c) Missæ votivæ occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti (nn. 348-355);
d) Missæ de solemnitate externa festorum (nn. 356-361);
e) Missa in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papæ et Episcopi diœcesani (nn. 362-365);
f) Missa pro re gravi et publica simul causa (nn. 366-368);
g) Missa « Pro Fidei propagatione » (nn. 369);
h) Missæ in quibusdam occasionibus peculiaribus (nn. 370-372);
i) Missæ votivæ in sanctuariis (nn. 373-377);
l) Missa votiva pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° et 50° anniversario a celebratione matrimonii (nn. 378-382).343. Privilegia Missarum votivarum II classis sunt :
a) dicuntur cum Glória, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum; sed sine Credo, nisi ratione dominicæ aut octavæ occurrentis dicendum sit;
b) admittunt unam tantum commemorationem, et excludunt collectam ab Ordinario loci imperatam;
c) oratio Missæ votivæ impeditæ additur, sub unica conclusione, orationi Missæ diei, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus, salvo præscripto n. 380;
d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.344. Missæ votivæ II classis reguntur normis generalibus n. 343 memoratis; quæ autem sunt cuique Missæ propria, infra indicantur.II - De Missa votiva in solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris345. In solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.III - De Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus346. In Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 80-90), in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes (nn. 83), dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus (cfr. n. 86).347. Missa Rogationum, vel Missa diei quæ locum tenet Missæ votivæ impeditæ, habetur tamquam pars totius actionis liturgicæ; et dicitur regulariter expleta processione, vel expletis aliis peculiaribus supplicationibus.IV - De Missis votivis occasione orationis Quadraginta Horarum
aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti348. Ad exponendum et reponendum Ss.mum Sacramentum pro oratione Quadraginta Horarum, sive continua sive interrupta, in ipso altari expositionis celebratur, in cantu, tamquam votiva II classis, Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.349. Die medio expositionis, in altari ubi Ss.mum Sacramentum non est expositum, celebrari potest in cantu, tamquam votiva II classis, aut Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, aut alia Missa votiva peculiaribus necessitatibus loci accommodata.350. Diebus quibus Missæ votivæ IV classis a rubricis permittuntur, convenit ut Missae quæ cele brantur in ecclesia in qua habetur oratio Quadraginta Horarum, sint de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.351. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum:
a) expositio Ss.mi Sacramenti sequatur, repositio vero præcedat Missam in cantu, vel principalem;
b) tempore expositionis, Missæ de Officio diei dicuntur cum paramentis violaceis, et extra altare expositionis.352. Die 2 februarii, feria IV cinerum et in dominica II Passionis seu in palmis, si fit benedictio candelarum, aut respective cinerum vel palmarum, Ss.mum Sacramentum, pro adoratione Quadraginta Horarum expositum, tempore benedictionis et processionis vel impositionis cinerum, aut transfertur ad aliud altare in quo adoratio continuari possit absque detrimento pietatis fidelium, aut deponitur, et adoratio resumitur, expleta benedictione et processione vel cinerum impositione cum Missa. Quod servatur etiam in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa principali diei et sequenti absolutione ad tumulum.353. Ad exponendum Ss.mum Sacramentum pro publica adoratione, quæ per unum diem protrahitur, dici potest, tamquam votiva II classis, Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.354. Ad exponendum vero Ss.mum Sacramentum pro publica adoratione, quæ per aliquas tantum horas protrahitur, dicitur Missa de die, sine commemoratione Ss.mi Sacramenti.
Diebus tamen, quibus permittuntur Missæ votivæ IV classis, convenientius dicitur Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.355. In Missis quæ durante adoratione, ex indulto, ad altare expositionis celebrantur, additur, sub unica conclusione, oratio de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, modo ne occurrat dominica, nec Officium, Missa aut commemoratio fiat de Christo Domino.V - De Missis votivis in solemnitate externa festorum356. Nomine solemnitatis externæ alicuius festi intellegitur celebratio ipsius festi absque Officio, in bonum fidelium, vel die quo festum impeditur, vel in dominica quando ipsum festum occurrit infra hebdomadam, vel alio statuto die.357. Solemnitas externa alicui festo aut ipso iure competit, aut peculiari indulto conceditur.358. Solemnitas externa ipso iure competit dumtaxat:
a) festo Ss.mi Cordis Iesu;
b) festo B. Mariæ Virg. a Rosario, in dominica I mensis octobris;
c) festo Purificationis B.M.V., si actio liturgica huic diei propria, approbante Sancta Sede, in dominicam transferatur, pro ea tantum Missa, quæ candelarum benedictionem et processionem sequitur.
d) festo Patroni principalis, rite constituti, nationis, regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, diœcesis, loci seu oppidi vel civitatis;
e) festo Patroni principalis, rite constituti, Ordinis seu Congregationis, et religiosæ provinciæ;
f) festo Patroni, rite constituti, cœtuum vel institutionum, in ecclesiis vel oratoriis, quo fideles ad Patronum celebrandum conveniunt;
g) festis anniversarii Dedicationis necnon Tituli propriæ ecclesiæ;
h) festis Tituli necnon Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis;
i) festis aut commemorationibus, in calendario Ecclesiæ universæ vel in calendario proprio inscriptis, quæ cum peculiari populi concursu celebrantur: cuius rei iudex est loci Ordinarius.359. Solemnitas externa, si ipso iure competat nec supra, n. 358, pro quibusdam solemnitatibus externis aliter statuatur, fieri potest aut ipso die quo festum impeditur, aut in dominica immediate præcedenti vel immediate sequenti Officium festi impediti, aut alio die ab Ordinario loci determinando, iuxta rubricas.
Si vero peculiari indulto conceditur, solemnitas externa diei definito assignatur.360. De festo cuius fit solemnitas externa, celebrari potest una Missa in cantu et altera lecta, vel duæ Missæ lectæ, tamquam votivæ II classis, excepto casu de quo n. 358 c.361. Solemnitates externæ per peculiare indultum quibusdam diœcesibus, ecclesiis vel familiis religiosis iam antea concessæ, in vigore manent, ea tamen restrictione quod diebus liturgicis I classis prohibeantur, et numquam plures quam duæ Missæ de eadem solemnitate celebrari possint.VI - De Missa votiva in die coronationis Summi Pontificis
et in anniversariis Papæ et Episcopi diœcesani362. In die coronationis Summi Pontificis; in anniversario coronationis Summi Pontificis; in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi diœcesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, dicitur Missa votiva propria, ad modum Missæ votivæ II classis.363. Si autem hæc Missa votiva impeditur, hæc serventur:
a) si anniversarium coronationis Summi Pontificis perpetuo impeditur pro universa Ecclesia; aut si anniversarium Episcopi perpetuo impeditur pro universa diœcesi, fixe reponitur in proximiorem diem similiter non impeditum. Pariter reponitur anniversarium Episcopi diœcesani, si eodem die occurrat dies coronationis Summi Pontificis vel eiusdem anniversarium;
b) si accidentaliter tantum impediuntur a die sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensito, transferuntur in proximum diem qui non sit I classis.364. Iisdem diebus, supra n. 362, recensitis, in omnibus ecclesiis et in omnibus Missis, præter quam defunctorum, additur oratio pro Papa aut pro Episcopo, prout infra, n. 449, indicatur. Attamen hæc oratio transfertur, quoties transfertur Missa votiva in ecclesiis cathedralibus et collegiatis.365. Una Missa « In anniversario coronationis Papæ » permittitur, de consensu Ordinarii loci, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares aguntur celebrationes in honorem Summi Pontificis.VII - De Missa votiva pro re gravi et publica simul causa366. Nomine Missæ votivæ pro re gravi et publica simul causa intellegitur Missa quæ, de mandato vel consensu Ordinarii loci, cum populi concursu celebratur, pro aliqua gravi necessitate vel utilitate spirituali vel temporali, quæ communitatem vel notabilem ipsius partem afficit.367. Missa votiva pro re gravi est unica in qualibet ecclesia; et sumitur Missa quæ necessitati convenit, aut, ea deficiente, «Missa pro quacumque necessitate», iuxta ea quæ supra, n. 366, indicantur.368. Cum occurrit gravis necessitas aut publica calamitas, tempus autem Ordinarium loci adeundi non suppetit, parochus Missam votivam, ut supra, n. 366, in sua parœcia statuere potest.VIII - De Missa « Pro Fidei propagatione »369. Una Missa « Pro Fidei propagatione » celebrari permittitur, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares habentur celebrationes pro Missionibus, et occasione Congressus missionalis.IX - De Missis votivis in quibusdam occasionibus peculiaribus370. Missæ de quibus agitur hac paragrapho, peculiares respiciunt celebrationes, cœtibus quibusdam particularibus aut parti tantum fidelium proprias.
Peculiares autem huiusmodi celebrationes sunt:
a) pro parœciis: initium et finis sacræ Missionis ad populum; iubilæa maiora parœciæ et parochi vel alterius sacerdotis in parœcia degentis; solemnes celebrationes extraordinariæ, et similia;
b) pro scholis, collegiis, seminariis et aliis institutis huius generis: initium et finis anni scholaris; iubilæa extraordinaria, ut sunt quinquagesimum vel centesimum anniversarium ab eorum institutione;
c) pro domibus religiosis: solemnia vestitionis aut professionis; initium et finis Capituli generalis, provincialis; iubilæa maiora Religionis, provinciæ, domus; vigesimum quintum vel quinquagesimum anniversarium a professione vel ordinatione sacerdotali sodalium;
d) pro diversis cœtibus, uti sunt confraternitates, societates piæ, uniones professionales et similia; conventus generales annui; conventus extraordinarii plurium cœtuum eiusdem generis: iubilæa maiora et similia;
e) pro domibus exercitiorum: initium et finis cursus exercitiorum vel conventus extraordinarii;
f) pro nosocomiis, castris, carceribus et institutis similibus: celebrationes extraordinariæ religiosæ, et aliæ festivitates modo vel tempore extraordinario celebrandæ.371. Huiusmodi Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii.372. Missa, his occasionibus celebranda, seligatur conveniens, iuxta occasionum diversitatem, ex. gr. de Spiritu Sancto, pro gratiarum actione, de aliquo mysterio Domini, de B. Maria Virg., aut Sancto, aut inter Missas votivas ad diversa.X - De Missis votivis in sanctuariis373. Sanctuarii nomine venit ecclesia seu ædes sacra divino cultui publice exercendo dicata, quæ ob peculiarem pietatis causam (ex. gr. ob imaginem sacram ibi veneratam, ob reliquiam ibi conditam, ob miraculum quod Deus ibi operatus sit, ob peculiarem indulgentiam ibi lucrandam) a fidelibus constituitur meta peregrinationum ad gratias impetrandas vel vota solvenda.374. Missæ votivæ, ex indulto Sanctæ Sedis, sanctuariis vel aliis piis locis concessæ vel concedendæ, sunt Missæ votivæ II classis.375. Ad omnia altaria sanctuarii, Missa votiva celebrari potest singulis diebus quibus Missæ votivæ II classis permittuntur, sed solummodo a sacerdotibus peregrinis, aut quoties Missa dicitur in favorem peregrinantium.376. Similiter, in piis locis, Missa votiva celebrari potest, ut votiva II classis, a sacerdotibus ipsum pium locum visitantibus.377. Præter casus nn. 375 et 376 recensitos, Missa votiva celebrari potest tantum ut votiva IV classis.XI - De Missa votiva « Pro Sponsis »
et de Missa pro gratiarum actione in 25° et 50° anniversario
a celebratione matrimonii378. Missa votiva « Pro Sponsis », vel saltem eius oratio in Missa diei impedientis, permittitur quoties nuptiæ celebrantur, sive extra tempus clausum, sive etiam tempore clauso, si loci Ordinarius, ex iusta causa, solemnem nuptiarum benedictionem permiserit.379. Præter dies quibus Missæ votivæ II classis prohibentur, Missa « Pro Sponsis » prohibetur etiam dominicis diebus et quoties, iuxta n. 381 c, benedictio nuptialis dari nequit.380. Quoties Missa « Pro Sponsis », non autem benedictio nuptialis, prohibetur, dicitur Missa de Officio diei, cuius orationi additur, sub unica conclusione, oratio Missæ votivæ impeditæ iis etiam diebus quibus, iuxta n. 343 c, commemoratio Missæ votivæ II classis impeditæ prohibetur; et in ea datur benedictio nuptialis more solito.
Cum vero tam Missa « Pro Sponsis » quam benedictio nuptialis prohibentur, Missa una cum benedictione transferri potest in opportuniorem diem non impeditum, post celebratum matrimonium.381. Quoad Missam « Pro Sponsis » et benedictionem nuptialem, hæc insuper serventur:
a) benedictio nuptialis a Missa inseparabilis est. Proinde extra Missam dari nequit, nisi ex Apostolico Indulto; quo in casu, impertienda est iuxta formulam, quæ invenitur in Rituali romano, tit. VIII, cap. III;
b) benedictio nuptialis infra Missam dari debet a sacerdote qui Missam celebrat, etiamsi alius sacerdos matrimonio adstiterit;
c) benedictio nuptialis omittitur, si sponsi non sunt præsentes; et si uterque vel alteruter benedictionem iam acceperit, servata nihilominus, sicubi vigeat, consuetudine benedictionem impertiendi, si hanc vir tantum obtinuerit;
d) in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum et in Triduo sacro, prohibetur et Missa votiva et eius commemoratio in Missa diei, et benedictio nuptialis infra Missam.382. Pro gratiarum actione in 25° vel 50° anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva II classis, aut Missa de Ss.ma Trinitate aut de B. Maria Virg., addita oratione pro gratiarum actione sub unica conclusione cum prima.
Missa finita, super coniuges dicuntur preces quæ inveniuntur in Rituali romano, tit. VIII, cap. VII.XII - De aliis quibusdam Missis votivis II classis383. Præter Missas votivas II classis, numeris præcedentibus recensitas, revocare oportet Missas votivas lectas, quæ permittuntur, tamquam votivæ II classis, in celebrationibus Congressus eucharistici (n. 336), et in quibusdam celebrationibus extraordinariis (n. 340 b).D) De Missis votivis III classis384. Nomine Missæ votivæ III classis intellegitur Missa votiva quæ celebrari potest diebus liturgicis III et IV classis.385. Missa votivæ III classis, a rubricis generalibus prævisæ, sunt:
a) una Missa de D. N. Iesu Christo, summo atque æterno Sacerdote, prima feria V vel primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia pro cleri sanctificatione, eo die, peraguntur;
b) duæ Missæ de Ss.mo Corde Iesu, prima feria sexta cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Ss.mi Cordis, eo die, peraguntur;
c) una Missa de Immaculato Corde B. Mariæ Virginis, primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis, in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Immaculati Cordis B. Mariæ Virginis, eo die, peraguntur.
His addi debet Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, quæ singulis sacerdotibus permittitur, diebus Congressus eucharistici (n. 337).386. Ratio ordinandi Missas votivas III classis hæc est:
a) dicuntur cum Glória; sed semper sine Credo;
b) admittunt duas commemorationes, aut unam commemorationem et collectam ab Ordinario loci imperatam;
c) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis;
d) quoties prohibentur, non commemorantur in Missa diei.E) De Missis votivis IV classis387. Missa votiva IV classis est Missa votiva quæ celebrari potest tantum diebus liturgicis IV classis.388. Pro Missa votiva IV classis sumi potest quælibet Missa, quæ a rubricis tamquam votiva permittitur. Requiritur tamen iusta causa, scilicet sacerdotis celebrantis vel fidelium necessitas, utilitas aut devotio.389. In ordinanda Missa votiva IV classis, hæc serventur:
a) non dicitur Glória, nisi in Missis de Angelis, quocumque die, et in Missis de B. Maria Virg., in sabbato;
b) præter orationem Missæ, dici possunt duæ aliæ orationes, inter quas adnumerandæ sunt sive commemorationes de Officio diei aut in Officio diei occurrentes, sive collecta ab Ordinario loci imperata, sive oratio votiva;
c) Credo semper omittitur;
d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus ferialis.VII - De Missis defunctorumA) De Missis defunctorum in genere390. Missæ pro defunctis, quæ celebrantur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, sunt iuxta ordinem Officii; omnes aliæ Missæ pro defunctis sunt extra ordinem Officii.391. In Missis defunctorum nulla fit commemoratio de Officio diei currentis.392. Missæ defunctorum sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.393. Quævis Missa defunctorum, etiam exsequialis, prohibetur:
a) in ecclesiis et oratoriis ubi, quavis ratione, habeatur expositio Ss.mi Sacramenti, toto expositionis tempore. Excipiuntur Missæ in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum (n.352);
b) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, quoties urgeat onus Missæ conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat; nisi ipsa Missa conventualis dici debeat aut possit pro defunctis;
c) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, die 2 februarii, et feria IV cinerum, si respective fit benedictio candelarum aut cinerum; et in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus.394. Prima Missa ex iis quæ habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis in Missali inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur:
a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis, et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis;
b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.395. Missa quæ inscribitur « In die obitus seu depositionis defuncti » dicitur pro defunctis non sacerdotibus:
a) in Missa exsequiali;
b) in Missis pro die obitus;
c) in Missis post acceptum mortis nuntium;
d) in ultima defuncti sepultura;
e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.396. Missa quæ inscribitur « In anniversario defunctorum » sumitur in anniversariis defunctorum qui non sunt sacerdotes.397. Missa « cotidiana » sumitur pro omnibus defunctis cuiusque ordinis vel gradus, extra dies supra recensitos.398. Quoad orationes in Missis defunctorum, hæc serventur:
a) omnes Missæ defunctorum, sive in cantu sive lectæ, per se dicuntur cum unica oratione, nisi oratio imperata pro defunctis, iuxta n. 458, addi debeat, vel oratio votiva pro defunctis, iuxta n. 464, addi possit;
b) in Missis defunctorum IV classis, si pro certis defunctis applicentur, dicitur oratio conveniens, ut in Missali inter orationes diversas pro defunctis; si applicentur pro defunctis in genere, vel designatio ignoretur, dicitur oratio Fidélium;
c) in Missis defunctorum prohibetur quævis oratio, quæ non est pro defunctis.399. Sequentia Dies iræ:
a) dici debet tantum in Missis defunctorum I classis. Attamen in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, cum quis tres Missas sine intermissione celebrat, sequentiam dicere debet tantum in Missa principali, secus in prima Missa; in aliis Missis, nisi sint in cantu, eam omittere potest;
b) omitti potest in Missis defunctorum II, III et IVclassis.400. Quælibet Missa defunctorum potest esse aut in cantu aut lecta.401. Absolutio super cadaver aut super tumulum:
a) fieri debet post Missam exsequialem;
b) fieri potest post ceteras Missas defunctorum;
c) fieri potest, ex rationabili causa, etiam post Missas quæ non sunt defunctorum.B) De Missis defunctorum I classisI - De Missis defunctorum I classis in genere402. Missæ defunctorum I classis sunt:
a) Missæ in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum;
b) Missa exsequialis.II - De Missis in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum403. In die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, ut in Missali hoc die.404. In dicendis Missis huius diei, hæc serventur:
a) qui unam dumtaxat Missam celebrat, primam adhibet ; qui vero duas, primam et secundam;
b) qui Missam in cantu vel conventualem celebrat, primam adhibet, facta ei potestate anticipandæ secun æ et tertiæ:
c) qui plures Missas in cantu celebrat, in diversis ecclesiis, semper primam adhibere debet;
d) si vero plures Missæ, in eadem ecclesia, in cantu celebrantur, primum adhibeatur prima, deinde secunda et denique tertia.III - De Missa exsequiali405. Nomine Missæ exsequialis intellegitur unica Missa pro defunctis, quæ directe connectitur cum exsequiis alicuius defuncti.
Hæc Missa, per se, celebranda est præsente cadavere; celebrari vero potest etiam, rationabilem ob causam, absente vel iam sepulto.406. Missa exsequialis prohibetur:
a) diebus sub nn.1, 2, 3, 4, 5 et 6 in tabella præcedentiae recensitis;
b) diebus festis de præcepto, inter festa sub n. 11 in tabella præcedentiæ, comprehensis;
c) in anniversario Dedicationis et in festo Tituli ecclesiæ, in qua funus peragitur;
d) in festo Patroni principalis oppidi vel civitatis;
e) in festo Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, ad quam pertinet ecclesia in qua funus peragitur.407. Si Officium alicuius festi, de quo n. 406, iuxta rubricas, in alium diem accidentaliter transferendum sit, Missa exsequialis prohibetur die quo festum impeditur ac permittitur die in quem transfertur Officium; si vero solemnitas externa alicuius festi fit in dominica, Missa exsequialis prohibetur die quo fit solemnitas externa, non autem die festo.408. Quoties Missa exsequialis prohibetur, vel, ob rationabilem causam, in ipso actu funeris celebrari nequit, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.409. In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum pro Missa exsequiali sumitur prima Missa diei cum orationibus pro respectivo defuncto in Missa exsequiali dicendis. Si vero prima Missa celebratur pro Officio diei, pro Missa exsequiali sumitur secunda, aut denique tertia.C) De Missis defunctorum II classisI - De Missis defunctorum II classis in genere410. Missa defunctorum II classis sunt:
a) Missæ pro die obitus;
b) Missa post acceptum mortis nuntium;
c) Missa in ultima defuncti sepultura.411. Omnes Missæ defunctorum II classis dicuntur ut in die obitus; permittuntur autem dummodo:
a) pro ipso defuncto applicentur;
b) non occurrat dies liturgicus I classis aut dominica quævis.
Si Missa in die obitus dicitur ultra octiduum a die obitus seu sepulturæ defuncti, in oratione et postcommunione omittitur adverbium hódie.II - De Missis pro die obitus412. Nomine « Missæ pro die obitus » intelleguntur Missæ quæ pro aliquo defuncto celebrantur a die obitus usque ad diem sepulturæ:
a) sive in oratorio privato ipsius defuncti, dummodo cadaver sit physice præsens in domo;
b) sive in ecclesia vel oratorio loci ubi defunctus obiit, sepelitur vel habuit domicilium;
c) sive in ecclesia vel oratorio in quo celebratur Missa exsequialis, etsi a funere defuncti seiuncta.III - De Missa post acceptum mortis nuntium413. Nomine « Missæ post acceptum mortis nuntium » intellegitur unica Missa quæ pro aliquo defuncto dici potest in qualibet ecclesia vel oratorio, opportuniore die post acceptum mortis nuntium.IV - De Missa in ultima defuncti sepultura414. Nomine Missæ in ultima defuncti sepultura intellegitur unica Missa, quæ dici potest in ecclesia vel oratorio illius loci, ubi corpus defuncti iam humatum ad definitivam sepulturam defertur, eo ipso die eiusdem definitivæ sepulturæ.D) De Missis defunctorum III classisI - De Missis defunctorum III classis in genere415. Missæ defunctorum III classis sunt:
a) Missa in die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuncti;
b) Missa « in anniversario »;
c) Missa defunctorum in ecclesiis et sacellis cœmeterii ;
d) Missæ defunctorum intra octiduum Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.416. Missæ defunctorum III classis prohibentur diebus liturgicis I et II classis; et adhibetur formula quæ infra pro singulis Missis indicatur, nisi iuxta n. 394 prima Missa ex iis quæ habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum sumenda sit.II - De Missa in die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura417. In die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuneti computando, in qualibet ecclesia vel oratorio dici potest pro ipso defuncto unica Missa ut in die obitus, adhibitis orationibus propriis, quæ in fine huius Missæ inveniuntur.
Quoties hæc Missa a rubricis impeditur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.
Huiusmodi Missæ plures esse possunt diebus quibus Missæ defunctorum IV classis permittuntur.III - De Missa « in anniversario »418. Anniversarium stricte sumptum intellegitur annuus recursus diei obitus aut sepultura alicuius defuncti; late sumptum vero intellegitur aut anniversarium ex fundatione extra diem obitus vel sepulturæ semel quolibet anno celebrandum, aut celebratio quæ pro omnibus defunctis alicuius cœtus, item semel quolibet anno, habetur, die aut ex fundatione vel consuetudine cœtus statuto aut a cœtu vel sacerdote celebrante statuendo.419. His diebus, in qualibet ecclesia vel oratorio, permittitur una Missa quæ dicenda est ut in anniversario; et quoties a rubricis prohibetur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.
Huiusmodi Missæ plures esse possunt diebus quibus Missæ defunctorum IV classis permittuntur.IV - De Missis in ecclesiis et sacellis cœmeterii420. Nomine ecclesiæ vel sacelli cœmeterii intellegitur:
a) ecclesia vel oratorium publicum principale cœmeterii, in quo actu cadavera sepeliuntur, dummodo huiusmodi ecclesia vel oratorium adnexum non habeat onus chorale aut curam animarum;
b) sacellum alicuius particularis sepulcreti rite erecti intra fines cœmeterii.421. Missæ quæ his locis celebrantur, dummodo pro defunctis applicentur, dici possunt de requie, adhibita « Missa cotidiana » cum oratione convenienti.V – De Missis defunctorum intra octiduum Commemorationis
omnium Fidelium defunctorum422. Intra octiduum a die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum inclusive computandum, omnes Missæ, quæ applicantur pro omnibus vel quibusdam defunctis, dici possunt de requie, adhibita Missa « cotidiana » cum oratione convenienti.E) De Missis defunctorum IV classis, seu « cotidianis »423. Missæ defunctorum IV classis sunt aliæ Missae defunctorum « cotidianæ », quæ celebrari possunt, loco Missæ Officio diei respondentis, in feriis IV classis tantum, extra tempus natalicium.
Maxime convenit ut hæ Missæ defunctorum IV classis tunc tantum dicantur cum revera pro defunctis, aut in genere aut certo designatis, applicantur.VIII - De diversis Missæ partibusA) De psalmo Iúdica me, Deus, confessione et altaris incensatione424. Psalmus Iúdica me, Deus, cum sua antiphona, et confessio cum absolutione dicuntur, ante gradus altaris, in qualibet Missa sive in cantu sive lecta; omittuntur autem una cum sequentibus versibus et orationibus Aufer a nobis et Orámus te, Dómine, in:
a) Missa festi Purificationis B. Mariæ Virg., quæ sequitur benedictionem et processionem candelarum ;
b) Missa feriæ IV cinerum, quæ dicitur post benedictionem et impositionem cinerum;
c) Missa dominicæ II Passionis seu in palmis, quæ sequitur benedictionem et processionem ramorum;
d) Missa Vigiliæ paschalis;
e) Missa Rogationum, quæ sequitur processionem Litaniarum tam maiorum quam minorum;
f) certis Missis, quæ sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.425. Psalmus Iúdica me, Deus omittitur:
a) in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini;
b) in Missis defunctorum.426. Incensationes quæ in Missa solemni fieri debent, fieri possunt etiam in omnibus Missis cantatis.B) De antiphona ad Introitum, et Kýrie, eléison427. Ad Introitum dicitur antiphona cum versu psalmi et Glória Patri; atque, his expletis, repetitur antiphona.
Deest vero antiphona ad Introitum cum psalmo et Glória Patri in Missa Vigiliæ paschalis.428. Glória Patri ad Introitum omittitur in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini, et in Missis defunctorum.429. Tempore paschali antiphonæ ad Introitum duplex additur Allelúia, nisi iam habeatur. E contra, in qualibet antiphona ad Introitum, Allelúia omittitur quoties Missa dicitur extra tempus paschale, nisi in quibusdam Missis aliter indicetur.430. Kýrie, eléison dicitur novies post repetitam antiphonam ad Introitum, id est ter Kýrie, eléison, ter Christe, eléison, et ter Kýrie, eléison.C) De hymno Glória in excélsis431. Hymnus Glória in excélsis dicitur:
a) in Missis quæ respondent Officio diei, quotiescumque ad Matutinum dictus est hymnus Te Deum;
b) in Missis festivis de quibus n. 302;
c) in Missis feriæ V in Cena Domini, et in Missa Vigiliæ paschalis;
d) in Missis votivis I, II et III classis, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum;
e) in Missis votivis IV classis de Angelis, quocumque die, et de B. Maria Virg. quæ in sabbato celebrantur.432. Hymnus Glória in excélsis omittitur:
a) in Missis quæ respondent Officio diei, quando ad Matutinum omittitur hymnus Te Deum;
b) in omnibus Missis in quibus adhibetur color violaceus paramentorum;
c) in Missis votivis IV classis, iis exceptis de quibus n. 431 e;
d) in Missis defunctorum.D) De orationibusI - De orationibus in genere433. Nomine orationum, in Missa, intellegi debent:
a) oratio Missæ quæ celebratur;
b) orationes Officii commemorati et alicuius commemorationis occurrentis;
c) aliæ orationes a rubricis præscriptæ (nn. 447-453);
d) oratio ab Ordinario loci imperata (nn. 454-460);
e) oratio votiva, quæ certis diebus liturgicis dici potest ad libitum sacerdotis celebrantis (nn. 461-465).434. Numero orationum pro singulis diebus liturgicis statuto complectuntur tam oratio Missæ et commemorationes quam aliæ orationes sive a rubricis præscriptæ sive ab Ordinario imperatæ sive votivæ. Proinde, post orationem Missæ:
a) in diebus liturgicis I classis, in Missis votivis I classis, et in Missis in cantu non conventualibus, nulla alia admittitur oratio, præter orationem sub unica conclusione dicendam et unam commemorationem privilegiatam, salvo præscripto n. 333;
b) in dominicis II classis, nulla alia admittitur oratio, præter commemorationem festi II classis, quæ tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit;
c) in aliis diebus liturgicis II classis et in Missis votivis II classis una tantum alia admittitur oratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria;
d) in diebus liturgicis III et IV classis et in Missis votivis III et IV classis duæ tantum admittuntur orationes.435. Quælibet oratio, quæ numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur; profecto numerum ternarium orationum nullo prætextu excedere licet.436. Oratio propria Missæ semper dicitur sub sua conclusione, nisi ipsi alia oratio, sub eadem conclusione, iungenda sit, ut infra nn. 444-445 dicetur.437. Sub altera conclusione semper dicuntur:
a) commemorationes faciendæ;
b) oratio ab Ordinario loci imperata;
c) oratio votiva.438. Si duæ orationes in prima aut in altera parte sint iisdem fere verbis compositæ, oratio posterior:
a) si est de Tempore, mutatur in aliam de sequenti dominica vel feria;
b) si agitur de Sancto, mutatur in aliam de eodem vel simili Communi;
c) si agitur de oratione imperata, omittitur.439. In orationibus Officii translati vel repositi non sunt mutanda verba hanc vel hodiérnam vel præséntem diem, aut similia.440. Quoties in Missali dicenda occurrunt verba Flectámus génua, Leváte, in Missa solemni a diacono, in ceteris Missis a celebrante proferenda sunt; et post Flectámus génua, omnes, una cum celebrante, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto Leváte, omnes surgunt, et celebrans dicit orationem.441. Ad qualitatem et numerum orationum in Missis defunctorum quod attinet, serventur ea quæ, n. 398 tradita sunt.II - De orationibus in Missis cum pluribus lectionibus442. In Missis cum pluribus lectionibus (nn. 467-468) commemorationes et aliæ orationes ponuntur post orationem quæ præcedit ultimam lectionem seu Epistolam; et hæc tantum oratio computatur ad numerum orationum definiendum.443. Ad commemorandam feriam cuius Missa plures habet lectiones, sumitur prima oratio, scilicet ea quæ dicta est in Laudibus.III - De orationibus sub unica conclusione cum oratione Missæ dicendis444. Orationi Missæ additur, sub unica conclusione, altera oratio, solummodo si agitur:
a) de oratione rituali (n. 447);
b) de oratione Missæ votivæ I aut II classis impeditæ (nn. 330 c, 343 c);
c) de alia oratione a rubricis expresse indicata aut concessa uti dicenda sub unica conclusione cum oratione Missa (nn. 110, 355, 449, 451, 453).445. Sub unica conclusione cum oratione Missæ una tantum dici potest alia oratio.
Si vero plures orationes, iuxta rubricas, sub unica conclusione cum oratione Missæ essent dicendæ, una tantum retinetur, secundum ordinem supra; n. 444, descriptum; reliquæ omittuntur.446. Oratio dicenda sub unica conclusione cum oratione Missa una cum illa computatur; et dicenda est etiam in Missis in cantu.IV - De orationibus ritualibus447. Nomine « orationis ritualis » intellegitur oratio dicenda in Missa quæ cum sequentibus benedictionibus vel consecrationibus connectitur:
a) consecratione Episcopi,
b) collatione sacrorum Ordinum,
c) benedictione Abbatis,
d) benedictione Abbatissæ,
e) benedictione et consecratione Virginum,
f) benedictione cœmeterii,
g) reconciliatione ecclesiæ,
h) reconciliatione cœmeterii.
Hæ orationes, quæ exstant inter Missas votivas ad diversa, semper addenda: sunt, sub unica conclusione, orationi Missa.448. In Missis in quibus additur oratio ritualis, excluduntur omnes aliæ orationes, præter commemorationes privilegiatas.V - De orationibus in die coronationis Summi Pontificis
et in anniversariis Papæ et Episcopi diœcesani449. In die coronationis Summi Pontificis et in anniversario eiusdem, necnon in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi diœcesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), in omnibus Missis, præterquam defunctorum, additur, sub unica conclusione, cum oratione Missa, oratio pro Papa aut pro Episcopo, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus (cfr. n. 363).450. Quoties impeditur, oratio pro Papa aut pro Episcopo transfertur in proximiorem diem similiter non impeditum, eodem modo ac transfertur Missa conventualis pro iisdem anniversariis, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis (n. 364).VI - De oratione pro seipso sacerdote
in anniversario propriæ Ordinationis sacerdotalis451. In anniversario propriæ Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missæ sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus.452. Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.VII - De oratione « Pro Fidei propagatione »453. Pænultima dominica mensis octobris, aut alia ab Ordinario loci statuta « pro Missionibus », in omnibus Missis, orationi Missæ additur, sub unica conclusione, oratio pro Fidei propagatione, exceptis diebus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitis.VIII - De oratione imperata454. Nomine orationis imperatæ intellegitur oratio, quam Ordinarius loci imperare potest, occurrente gravi et publica necessitate aut calamitate.455. Tamquam imperata, ab Ordinario loci præscribi potest quælibet oratio e Missis, quæ tamquam votivæ celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis.456. Maxime convenit ut Ordinarius loci orationem imperatam non modo stabili imponat, sed tantum ex causa revera gravi et per spatium quod tempus veræ necessitatis non excedat.457. Oratio imperata:
a) una tantum esse potest;
b) dici debet ab omnibus sacerdotibus Sacrum facientibus in ecclesiis et oratoriis, etiam exemptis, diœcesis;
c) numquam dicitur sub unica conclusione cum oratione Missa, sed post commemorationes privilegiatas ;
d) prohibetur omnibus diebus liturgicis I et II classis, in Missis votivis I et II classis, in Missis in cantu et quoties commemorationes privilegiatæ numerum pro singulis diebus liturgicis statutum compleverint.458. Oratio imperata pro defunctis dicitur tantum in feriis IV classis, et in Missis votivis aut defunctorum lectis IV classis.459. In publica calamitate aut necessitate, natura sua per longius tempus persistente (v. gr. bello, pestilentia et similibus), Ordinarius loci imponere quidem potest orationem imperatam convenientem pro toto tempore infausti eventus; sed hæc oratio:
a) dicitur tantummodo feriis secunda, quarta et sexta;
b) prohibetur iisdem diebus et in Missis de quibus supra, n. 457 d.460. Occurrente urgentiore, gravi et publica necessitate aut calamitate, nec tempus suppetat adeundi Ordinarium loci, parochus, intra fines suæ parœciæ, etiam pro ecclesiis et oratoriis exemptis, statuere potest orationem convenientem dicendam per tres dies continuos. Hæc oratio iisdem diebus et in iisdem Missis prohibetur ac oratio ab Ordinario loci imperata (n. 457 d); quæ, si dicenda esset, omittitur.IX - De oratione votiva461. Quilibet sacerdos addere potest unam orationem ad libitum in omnibus Missis lectis non conventualibus diebus liturgicis IV classis.462. Oratio votiva eligi potest aut ex Missis, quæ tamquam votiva celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis.463. Hæc oratio ponitur ultimo loco, post alias orationes, non autem excedere debet numerum ternarium orationum.464. Oratio votiva pro defunctis addi potest in Missis lectis non conventualibus defunctorum IV classis.465. In oratione A cunctis, nominari potest sive Titularis propriæ ecclesiæ, sive quilibet Patronus principalis, sive Fundator aut Titulus Ordinis seu Congregationis. Ceterum serventur rubricæ quæ, pro hac oratione, in Missali inveniuntur.E) De lectionibus et aliis usque ad Evangelium466. Post orationes dicitur Epistola; qua finita, respondetur Deo grátias.467. Epistolæ præmittitur una lectio:
a) in feriis IV Quatuor Temporum;
b) in feria IV hebdomadæ IV Quadragesimæ;
c) in feria IV Hebdomadæ sanctæ.
In fine huius lectionis respondetur Deo grátias.468. Quinque lectiones præmittuntur Epistolæ in sabbatis Quatuor Temporum; et in fine cuiusque præter quam post lectionem Danielis prophetæ, respondetur Deo grátias.
In Missis conventualibus, et in Missis in quibus sacri Ordines conferuntur, semper dici debent omnes lectiones cum suis orationibus et versibus; in ceteris Missis, sive in cantu sive lectis, dici potest tantum prima oratio, quæ respondet Officio, cum Flectámus génua, si dicendum est, et prima Lectio cum suis versibus, deinde, dictis more solito Dóminus vobíscum, Et cum spíritu tuo et Orémus, secunda oratio sine Flectámus génua, quam sequuntur aliæ commemorationes forte occurrentes, et, omissis sequentibus lectionibus cum suis versibus et orationibus, statim subiungitur ultima Lectio seu Epistola cum sequenti tractu et, sabbato post Pentecosten, cum sequentia.469. Post Epistolam, dicitur graduale, Allelúia cum suis versibus, aut tractus, prout in Missali suo loco indicatur.470. Sequentia dicitur ante ultimum Allelúia vel post tractum. Omittitur in Missis votivis. Ad sequentiam Dies iræ quod attinet, serventur normæ n. 399 traditæ.471. In principio Evangelii dicitur Dóminus vobíscum, cui respondetur Et cum spíritu tuo; deinde: Sequéntia (vel Inítium) sancti Evangélii secúndum N., cui respondetur Glória tibi, Dómine; et in fine respondetur Laus tibi, Christe.
472. In Hebdomada sancta, ante lectionem historiæ Passionis Domini non dicitur Dóminus vobíscum, neque Sequéntia sancti Evangélii, Glória tibi, Dómine, sed Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum N., et in fine non respondetur Laus tibi, Christe.473. In Missis in cantu, ea omnia, quæ diaconus vel subdiaconus aut lector, vi proprii officii cantant vel legunt, a celebrante omittuntur.474. Post Evangelium, præsertim in dominicis et diebus festis de præcepto, habeatur, iuxta opportunitatem, brevis homilia ad populum.
Homilia vero, si fiat ab alio sacerdote ac celebrante, non superimponatur Missæ celebrationi, impediendo fidelium participationem; proinde, hoc in casu, Missæ celebratio suspendatur, et tantummodo expleta homilia resumatur.F) De symbolo475. Post Evangelium aut homiliam, dicitur symbolum:
a) in qualibet dominica, etsi eius Officium alicui festo locum cedat, vel Missa votiva II classis celebretur;
b) in festis I classis et in Missis votivis I classis;
c) in festis II classis Domini et B. Mariæ Virg.;
d) per octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, etiam in festis occurrentibus et in Missis votivis;
e) in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum, necnon in festis Cathedræ S. Petri et S. Barnabæ Ap.
476. Non dicitur symbolum:
a) in Missis sive chrismatis sive in Cena Domini, feria V Hebdomadæ sanctæ, et in Missa Vigiliæ paschalis;
b) in festis II classis, iis exceptis quæ supra, n. 475 c et e, recensentur;
c) in Missis votivis II classis;
d) in Missis festivis et votivis III et IV classis;
e) ratione alicuius commemorationis in Missa occurrentis;
f) in Missis defunctorum.G) De antiphona ad Offertorium et de orationibus secretis477. Post symbolum vel, si non est dicendum, post Evangelium aut homiliam, dicitur Dóminus vobíscum, cui respondetur Et cum spíritu tuo, et Orémus; deinde antiphona ad Offertorium, quæ deest tantum in Missa Vigiliæ paschalis.478. Tempore paschali, antiphonæ ad Offertorium additur Allelúia, nisi iam habeatur. Retinetur vero Allelúia, quod aliquando invenitur in fine antiphonæ ad Offertorium, extra tempus paschale, præter quam a Septuagesima ad Pascha.479. Oblatio hostiæ et calicis, et quæ sequuntur, fiunt ut in Ordine Missæ.480. Oratio « secreta » dicitur secreto, absque Dóminus vobíscum et Orémus. Tot vero dicuntur orationes secretæ, quot dictæ sunt orationes in initio Missæ. Dicuntur eodem ordine et concluduntur ac aliæ orationes.481. Conclusio ultimæ orationis secretæ dicitur secreto usque ad verba Per ómnia sǽcula sæculórum, quæ clara voce proferuntur.H) De præfatione482. Præfatio dicitur quæ cuique Missæ propria est; qua deficiente, dicitur præfatio de Tempore, secus communis.483. Nulla commemoratio, in Missa occurrens, præfationem propriam inducit.484. Præfatio de Nativitate Domini dicitur:
a) tamquam propria in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, necnon in festo Purificationis B. Mariæ Virg.;
b) tamquam de Tempore, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis quæ secus præfationem propriam haberent, exceptis iis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent; et a die 2 ad 5 ianuarii.485. Præfatio de Epiphania Domini dicitur:
a) tamquam propria in Missis de festo Epiphaniæ et de Commemoratione Baptismatis D. N. Iesu Christi;
b) tamquam de Tempore diebus a 7 ad 13 ianuarii.486. Præfatio de Quadragesima dicitur:
a) tamquam propria in Missis de Tempore a feria IV cinerum usque ad sabbatum ante dominicam I Passionis;
b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quæ celebrantur eodem tempore, et præfatione propria carent.487. Præfatio de sancta Cruce dicitur:
a) tamquam propria in Missis de tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini; in Missis tam festivis quam votivis de sancta Cruce, de Passione Domini et instrumentis Passionis Domini, de pretiosissimo Sanguine D. N. Iesu Christi, de Ss.mo Redemptore;
b) tamquam de Tempore in omnibus Missis a dominica I Passionis usque ad feriam IV Hebdomadæ sanctæ, quæ præfatione propria carent.488. Præfatio de Missa chrismatis dicitur feria V in Cena Domini, in sua Missa.489. Præfatio paschalis dicitur:
a) tamquam propria in Missis de Tempore a Missa Vigiliæ paschalis usque ad vigiliam Ascensionis Domini;
b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quæ celebrantur eodem tempore, et præfatione propria carent.490. Præfatio de Ascensione Domini dicitur:
a) tamquam propria in festo Ascensionis Domini;
b) tamquam de Tempore in omnibus Missis a feria VI post Ascensionem usque ad feriam VI ante vigiliam Pentecostes, quæ præfatione propria carent.491. Præfatio de Ss.mo Corde Iesu dicitur in Missis festivis et votivis de Ss.mo Corde Iesu.492. Præfatio de D. N. Iesu Christo Rege dicitur in Missis festivis et votivis de D. N. Iesu Christo Rege.493. Præfatio de Spiritu Sancto dicitur:
a) tamquam propria in Missis de Tempore a vigilia Pentecostes usque ad subsequens sabbatum; et in Missis festivis et votivis de Spiritu Sancto;
b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quæ celebrantur eodem tempore, et præfatione propria carent.494. Præfatio de Ss.ma Trinitate dicitur:
a) tamquam propria in Missis de festo et votivis Ss.mæ Trinitatis;
b) tamquam de Tempore in dominicis Adventus, et in omnibus dominicis II classis, extra tempus natalicium et paschale.495. Præfatio de beata Maria Virgine dicitur in Missis festivis et votivis beatæ Mariæ Virginis, præterquam in festo Purificationis B. Mariæ Virg.496. Præfatio de S. Ioseph dicitur in Missis festivis et votivis S. Ioseph.497. Præfatio de Apostolis dicitur in Missis festivis et votivis Apostolorum et Evangelistarum.498. Præfatio communis dicitur in Missis quæ præfatione propria carent, nec sumere debent præfationem de Tempore.499. Præfatio defunctorum dicitur in Missis defunctorum.I) De Canone Missæ et aliis usque ad postcommunionem500. Post præfationem et Sanctus dicitur Canon Missæ secreto, ut in Ordine Missæ.501. Quoties infra Actionem Communicántes, Hanc, ígitur et Qui prídie variari contingit, suo loco in propriis Missis adnotatur.
Infra octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes Communicántes et Hanc, ígitur propria dicuntur quoque in Missis quæ non sunt de octava, etiamsi præfatione propria gaudeant.502. Tempus proprium sanctæ Communionis fidelibus distribuendæ est infra Missam, post Communionem sacerdotis celebrantis, qui ipsemet eam petentibus distribuat, nisi propter grandem communicantium numerum conveniat, ut ab alio vel aliis sacerdotibus adiuvetur.
Dedecet vero omnino, ut in eodem altari, in quo actu Missa celebratur ab alio sacerdote sancta Communio distribuatur extra tempus Communionis proprium.
Ex rationabili porro causa permittitur quoque, sanctam Communionem distribuere, immediate ante vel post Missam, imo etiam, extra Missam, quibus in casibus adhibetur forma in Rituali Romano præscripta, tit. V, cap. II, nn. 1-10.503. Quoties sancta Communio infra Missam distribuitur, celebrans, sumpto sacratissimo Sanguine, omissis confessione et absolutione, dictis tamen Ecce Agnus Dei et ter Dómine, non sum dignus, immediate ad distributionem sanctæ Eucharistiæ procedit.504. Expleto Canone et omnibus aliis usque ad Communionem, dicitur antiphona ad Communionem, cuius in fine, tempore paschali, additur Allelúia nisi iam habeatur; retinetur vero Allelúia, quod aliquando invenitur in fine huius antiphonæ, extra tempus paschale, præter quam a Septuagesima ad Pascha.505. Orationes post Communionem dicuntur eodem numero, modo et ordine ac orationes in principio Missæ.506. In Missis de feriis Quadragesimæ et Passionis, excepto Triduo sacro, expleta ultima oratione post Communionem, additur Oratio super populum, quæ dicitur semper sub sua conclusione, et cui præmittitur Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo. Hæc oratio dicenda est etiam cum tres orationes post Communionem iam præcesserint.L) De conclusione Missæ507. In fine Missæ dicitur Ite, missa est, cui respondetur Deo grátias.
Attamen:
a) in Missa vespertina in Cena Domini quam sequitur solemnis repositio Ss.mi Sacramenti, et in aliis Missis quas sequitur aliqua processio, dicitur Benedicámus Dómino, cui respondetur Deo grátias;
b) infra octavam Paschatis, in Missis de Tempore, ad Ite, missa est et ad sequens Deo grátias duplex additur Allelúia;
c) in Missis defunctorum dicitur Requiéscant in pace, cui respondetur Amen.508. Dicto Pláceat, datur benedictio, quæ omittitur tantum cum dictum est Benedicámus Dómino aut Requiéscant in pace.509. Pro ultimo Evangelio, in quavis Missa, regulariter sumitur initium Evangelii secundum Ioannem.
Attamen in dominica II Passionis seu in palmis, in omnibus Missis quæ non sequuntur benedictionem et processionem ramorum dicitur ultimum Evangelium proprium.510. Ultimum Evangelium penitus omittitur:
a) in Missis in quibus dictum est, Benedicámus Dómino, iuxta n. 507 a;
b) in festo Nativitatis Domini, ad tertiam Missam;
c) in dominica II Passionis seu in palmis, in Missa quæ sequitur benedictionem et processionem ramorum;
d) in Missa Vigiliæ paschalis;
e) in Missis defunctorum, cum sequitur absolutio super tumulum;
f) in certis Missis, quæ sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.IX - De his quæ clara voce aut secreto dicenda sunt in Missa511. In Missa lecta, dicuntur clara voce:
a) verba In nómine Patris, etc.; psalmus Iúdica me, Deus, cum sua antiphona; confessio et ea quæ sequuntur usque ad Orémus inclusive; orationes vero Aufer a nobis et Orámus te, Dómine dicuntur secreto;
b) antiphona ad Introitum cum suo versu et Glória Patri necnon Kýrie, eléison;
c) hymnus Glória in excélsis;
d) Dóminus vobíscum, Orémus, Flectámus génua - Leváte, orationes;
e) lectiones, Epistola, graduale, tractus, Allelúia cum suo versu, sequentia et Evangelium;
f) symbolum;
g) Dóminus vobíscum, Orémus et antiphona ad Offertorium, necnon verba Oráte, fratres;
h) præfatio et Sanctus - Benedíctus;
i) verba Nobis quoque peccatóribus; oratio dominica cum sua præfatione; Per ómnia sǽcula sæculórum et Pax Dómini sit semper vobíscum; Agnus Dei, etc.; verba Dómine, non sum dignus ante Communionem sacerdotis celebrantis; formulæ ad Communionem fidelium; antiphona ad Communionem; Dóminus vobíscum et postcommuniones; necnon verba Humiliáte cápita vestra Deo et oratio super populum;
l) Ite, missa est vel Benedicámus Dómino aut Requiéscant in pace; benedictio et ultimum Evangelium.
Cetera dicuntur secreto.512. Sacerdos autem maxime curare debet ut ea quæ clara voce dicenda sunt, distincte et apposite proferat, non admodum festinanter, ut advertere possit quæ legit, nec nimis morose, ne audientes tædio afficiat; neque etiam voce nimis elata, si in altari secundario celebrat, ne perturbet alios, qui fortasse in eadem ecclesia tunc temporis celebrant; neque tam submissa, ut a circumstantibus audiri non possit. Quæ vero secreto dicenda sunt, ita pronuntiet, ut ipsemet se audiat, et a circumstantibus non audiatur.513. In Missa solemni, celebrans:
a) dicit in cantu: Dóminus vobíscum, quoties occurrit, præter quam in versibus post confessionem; orationes; Orémus ante antiphonam ad Offertorium, Per ómnia sǽcula sæculórum cum præfatione; Per ómnia sǽcula sæculórum cum Pater noster et sua præfatione; Per ómnia sǽcula sæculórum cum Pax Dómini;
b) incipit in cantu: Glória et Credo, quando sunt dicenda;
c) dicit clara voce formulas ad Communionem fidelium et verba benedictionis in fine Missæ;
d) dicit voce convenienti partes quibus ministri sacri respondere debent;
e) dicit secreto alia quæ in Missa lecta dicuntur clara voce;
f) omittit ea quæ a ministris sacris vel a lectore proferuntur.514. In Missis cantatis, scilicet sine ministris sacris, celebrans tenetur servare ea quæ numero præcedenti dicta sunt, et insuper tenetur partes ministris sacris proprias cantu proferre. Epistola a lectore cani potest. Quod si non cantetur a lectore, satius erit quod legatur sine cantu ab ipso celebrante, qui tamen potest Epistolam more solito cantare.515. Tonus solemnis, in cantu orationum, præfationis et orationis dominicæ, adhibetur:
a) in dominicis;
b) in Missis festivis et in Missa de Officio S. Mariæ: in sabbato;
c) in vigiliis I classis;
d) feria V in Cena Domini et in Missa Vigiliæ paschalis;
e) per octavas;
f) in Missis votivis I, II et III classis.516. Tonus ferialis vero adhibetur:
a) in feriis;
b) in vigiliis II et III classis;
c) in Missis votivis IV classis;
d) in Missis defunctorum.X - De ordine genuflectendi, sedendi et standi in Missa517. In Missa lecta, sacerdos celebrans genuflectit :
a) quoties aut in Ritu servando in celebratione Missæ, aut in Ordine Missæ, aut in Proprio cuiusque Missæ, adnotatur ipsum genuflectere debere;
b) quando Sacramentum in altari discoopertum apparet, quoties ad medium altaris accedit vel e medio discedit.518. In Missis in cantu, sacerdos celebrans genuflectit:
a) quoties ipsi genuflectendum est in Missa lecta. Sed ad verba quæ ab aliis cantanda sunt, non genuflectit dum ipse illa verba legit, sed dum aut a ministris aut a choro, iuxta rubricas, cantu proferuntur;
b) ad verba autem Et incarnátus est, in symbolo, sacerdos celebrans semper genuflectit, cum hæc verba recitat; cum vero cantantur, si non sedet, iterum genua flectit; si autem sedet, non genuflectit sed caput tantum profunde inclinat apertum, præter quam in tribus Missis Nativitatis Domini et in Missa Annuntiationis B. Mariæ Virg., in quibus, dum hæc verba cantantur, omnes genua flectunt.519. Ministri, in Missis in cantu, semper genuflectunt cum sacerdote celebrante, præterquam subdiaconus tenens librum ad Evangelium, et acolythi tenentes candelabra, qui tunc non genuflectunt. Et cum diaconus cantat illa verba, ad quæ est genuflectendum, ipse versus librum, celebrans et omnes alii versus altare genuflectunt. Ad Consecrationem vero ministri utrumque genu flectunt.520. In choro, qui non sunt Prælati genua flectunt ad confessionem cum suo psalmo et ad benedictionem celebrantis in fine Missæ. Prælati autem et Canonici, ad benedictionem, caput profunde inclinant.521. Insuper omnes, etiam Prælati, in choro genua flectunt:
a) ad Consecrationem;
b) ad Communionem fidelium;
c) in Missis feriarum Adventus, Quadragesimæ et Passionis, Quatuor Temporum mensis septembris, vigiliarum II et III classis extra tempus paschale, et in Missis defunctorum: ad orationes ante Epistolam, dicto Dóminus vobíscum; ab expleto Sanctus usque ad Pater noster cum sua præfatione exclusive; et ad orationes post Communionem et super populum;
d) quoties cantantur a ministris vel a choro verba quæ genuflexionem requirunt.522. Item in choro omnes unum genu flectunt:
a) dum celebrans recitat verba symboli Et incarnátus est etc.;
b) dum dicit verba ultimi Evangelii Et Verbum caro factum est.523. In Missa solemni celebrans, medius inter diaconum et subdiaconum, sedere potest ad latus Epistolæ, iuxta altare, dum cantantur Kýrie eléison, Glória in excélsis, sequentia et Credo; alio tempore stat ad altare, vel genuflectit, ut supra. Hæc valent quoque in Missa cantata.524. In choro non sedent qui actu cantant, reliqui autem sedere possunt:
a) quando celebrans sedet;
b) dum cantantur lectiones et Epistola, graduale, tractus et Allelúia cum suo versu, et sequentia;
c) ab Offertorio usque ad incensationem chori vel, si chorus non incensatur, usque ad præfationem;
d) ab expleta Communione usque ad Dóminus vobíscum ante postcommunionem.
Ad alia stant vel genuflectunt, ut supra.XI - De præparatione altaris ad Missam525. Altare, in quo sacrosanctum Missæ Sacrificium celebrandum est, debet esse totum lapideum, rite consecratum; vel saltem habere debet tabulam lapideam, seu petram sacram, item rite consecratam, quæ tam ampla sit ut hostiam et maiorem partem calicis capiat; aut etiam, ex Indulto Apostolico, antimensium, rite benedictum.526. Altare cooperiatur tribus tobaleis, rite benedictis, quarum una ita oblonga sit ut, ad latera, usque ad terram pertingat.527. Super altare adsit in medio Crux satis magna cum Crucifixo, et candelabra quæ iuxta qualitatem Missæ requiruntur, cum candelis accensis, hinc et inde in utroque eius latere. Ponantur insuper sic dictæ « tabellæ secretarum », sed pro tempore Missæ tantum; et, ad latus Epistolæ cussinus, seu legile, Missali supponendum.528. Ad latus Epistolæ, super mensa ad hoc præparata, parentur ampullæ vini et aquæ cum pelvicula et manutergio, necnon parva campanula, et patina pro fidelium Communione.529. Super altare nihil omnino ponatur, quod ad Missæ sacrificium vel ipsius altaris ornatum non pertineat.530. Usus accendendi cereum, prope altare, a Consecratione ad Communionem, ubi viget, servetur.
No hay comentarios.:
Publicar un comentario