viernes, 31 de marzo de 2017

Ordo 2017 - Aprilis


APRILIS

1. Viol. Sabb. post Dom. IV Quadr., (Sitientes), De eo, III cl. – Off. feriale temp. Quadr. – Ad LAUDES pss. 2° loco (in Breviario ante diem 25 iulii 1960 edito, cant. Moysis dimittitur post versum Deum qui te genuit = Petram, quae genuit te), ant. ad Bened. et or. pr., comm. S. Gregorii I Pp. C. D. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, comm. S. Gregorii (ors. pr.), tractus, sine Credo, praef. Quadr., or. super pop., Ite, missa est.

In Martyr. 1° loco: Dominica prima Passionis.

De S. Francisco de Paula C. nihil fit.

TEMPUS PASSIONIS

I VESPERAE de seq. dom., antt. et pss. de sabb., a cap. ut in Pr., sine comm. – Viol.

Tempore Passionis:

1. Hodie ante Vesperas cooperiuntur cruces et imagines altarium velo violaceo, manentque velatae: cruces usque ad feriam VI in Passione et Morte Domini et imagines usque ad Gloria in excelsis in Missa Vigiliae paschalis.

2. In Officiis temporis Passionis omittitur Gloria Patri in fine ps. Venite, exsultemus, in RR Horarum minorum et Completorii atque in RR post lectiones. – In hymno Vexilla genuflectitur ad verba O Crux...

3. In Missis de tempore Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive omittitur ps. Iudica et Gloria Patri ad introitum et ad Lavabo (atque ad Asperges).

2. Viol. Ì DOM. I PASSIONIS, De ea, I cl. – Off. dominicale temp. Pass. (adverte rubricas quoad Gloria patri). – Ad MAT. 9 antt. et 9 pss. de dom. cum V Erue a framea, abs. Exaudi, bened. Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 (= L. 7) de homilia (cum 9 R), sine Te Deum. Ad LAUDES antt. pr., pss. de dom. (2° loco), rel. pr. – Ad Horas ant. et rel. pr. – Ad Primam pss. 53, 1181, 1182, Lectio brevis Faciem meam, quae dicitur in omnibus Officiis usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae inclusive.

O. C. MISSA pr. (omittuntur ps. Iudica me et Gloria Patri), sine Gloria, Credo, praef. de S. Cruce, Ite, missa est.

II VESPERAE ut in Psalt. et in Pr.

Hodie prohibentur omnes Missae defunctorum, etiam exsequialis.

3. Viol. Feria II post Dom. I Pass., De ea, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr.

4. Viol. Feria III post Dom. I Pass., De ea, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr., comm. S. Isidori E. C. D. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, comm. S. Isidori, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr., sine comm.

5. Viol. Feria IV post Dom. I Pass., De ea, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad MAT. 3 ultimi pss. 2° loco. – Ad LAUDES pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr., preces, comm. S. Vincentii Ferrerii C. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, comm. S. Vincentii Ferrerii, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr., preces, sine comm.

Cras, ubi peculiaria pietatis exercitia pro cleri sanctificatione peraguntur, permittitur unica Missa votiva D. N. I. C. SUMMI ET AETERNI SACERDOTIS Iuravit (alb.), Gloria, 2° or. feriae, tractus, sine Credo, praef. de S. Cruce.

6. Viol. Feria V post Dom. I Pass., De ea, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr.

In Martyr. 1° loco: Commemoratio septem dolorum beatissimae Virginis Mariae.

Cras ubi peculiaria pietatis exercitia cum populi concursu in honorem B. Mariae Virg. de septem Doloribus peraguntur, permittuntur duae Missae festivae de Septem Doloribus: Missa pr. (alb.), Gloria, 2° or. feriae, tractus, sequentia, sine Credo, praef. B. M. V. Et te in transfixione.

Item Cras, ubi peculiaria pietatis exercitia in honorem Sacratissimi Cordis Iesu peraguntur, dici possunt duae Missae votivae eiusdem SS.MI CORDIS Cogitationes (alb.), Gloria, 2° or. feriae, 3° Septem Dolorum B. M. V., tractus, sine Credo, praef. pr.

7. Viol. Feria VI post Dom. I Pass., De ea, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr., preces, comm. Septem Dolorum B. M. V. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, 2° or. Septem Dolorum B. M. V., sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr., preces, sine comm.

8. Viol. Sabb. post Dom. I Pass., De eo, III cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES pss. 2° loco (in Breviario ante diem 25 iulii 1960 edito, cant. Moysis dimittitur post versum Deum qui te genuit = Petram, quae genuit te), ant. ad Bened. et or. pr. – Ad Primam cap. Regi.

MISSA pr., sine Gloria, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

I VESPERAE de seq. dom., antt. et pss. de sabb., a cap. ut in Pr. – Viol.

In Martyr. 1° loco: Dominica secunda Passionis, seu in palmis, etc. (ut in festis mobilibus).

Notanda pro Hebdomada Sancta:

1. In ecclesiis et oratoriis, ubi sacri ministri desint, ritus simplex adhiberi potest (Ritus simplex Ordinis Hebdomadae sanctae instaurati, ed. typica 1957), dummodo adsit numerus sufficiens ministrantium, et quidem trium ad minus pro dominica II Passionis et pro Missa in Cena Domini, et quatuor saltem in celebratione Actionis liturgicae feriae VI in Passione et Morte Domini et Vigiliae paschalis (S. R. C., 1 febr. 1957).

2. Ubi actiones liturgicae Hebdomadae sanctae ritu simplici peraguntur, si praesto sit alter sacerdos vel saltem diaconus, nihil impedit quominus hic, diaconali more indutus, partes diaconi absolvat.

3. Ad cantum aut lectionem quod attinet historiae Passionis:

a) dicitur Munda cor meum et petitur benedictio, sed incipitur absolute, scilicet per titulum Passio Domini nostri Iesu Christi secundum N., sine Dominus vobiscum et Gloria tibi, Domine; non defertur incensum nec luminaria, et ministri (vel sacerdos), dum cantare vel legere incipiunt, non signant librum nec seipsos;

b) in fine liber non est osculandus, non respondetur Laus tibi, Christe, et celebrans non incensatur;

c) cantores vel lectores historiae Passionis saltem diaconi ese debent; ex necessitate, possunt esse ipsi ministri sacri, dummodo subdiaconus sit in ordine saltem diaconatus constitutus. Tunc celebrans partes Christi absolvit, stans ad altare in latere Evangelii; ministri in plano; subdiaconus accipit stolam (Cfr. Missale Romanum vel OHS, hoc die, De Missa, nn. 8, 9 et 10);

d) Passio cani nequit ab eo qui saltem in ordine diaconatus non sit constitutus (Decr. 1588, ad 8; 3110, ad 10). Ubi vero adsit consuetudo, sententiae turbae cani possunt etiam a cantoribus laicis (Decr. 4044, ad 2), non autem a monialibus (Decr. 2169).

9. Viol. in Officio, Rub. ad Bened. ramorum et in Processione, Viol. in Missa. –                  Ì DOMINICA II  PASSIONIS SEU IN PALMIS, De ea, I cl. – Off. dominicale temp. Pass. – Ad MAT. 9 ant. et 9 pss. de dom. cum versu Erue a framea (olim e 1 Noct.), abs. Exaudi, bened. Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 (= L. 7) de homilia (cum 9 R), sine Te Deum.Ad LAUDES ant. pr., pss. de dom. (2° loco), rel. pr. – Ad HORAS ant. et rel. pr. – Ad Primam pss. 53, 1181, 1182.

O.C. MISSA pr., sine Gloria, unica or., Ev. Pass., Credo, praef. de S. Cruce, Ite, missa est. – In Missa quae sequitur benedictionem et distributionem ramorum omittuntur: psalmus Iudica, confessio cum or. Aufer a nobis et Oramus te, Domine (RM, n. 424 c) et ult. Ev. – In Missis sine processione omittitur ps. Iudica, sed fit confessio et legitur in fine Evangelium Cum appropinquasset de bened. ramorum.

II VESPERAE ut in Psalt. et in pr.

Hodie prohibentur omnes Missae defunctorum, etiam exsequialis.

10. Viol. FERIA II HEBDOMADAE SANCTAE, De ea, I cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES ant. pr., pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr. – Ad HORAS ant. e Laudibus. – Ad Primam cap. Regi.

O.C. MISSA pr., sine Gloria et sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr.

Hodie prohibentur Missae defunctorum excepta exsequiali.

11. Viol. FERIA III HEBDOMADAE SANCTAE, De ea, I cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad LAUDES ant. pr., pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr. – Ad HORAS ant. e Laudibus. – Ad Primam cap. Regi.

O.C. MISSA pr., sine Gloria, Ev. Passionis, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super pop., Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr.

Hodie prohibentur Missae defunctorum excepta exsequiali.

12. Viol. FERIA IV HEBDOMADAE SANCTAE, De ea, I cl. – Off. feriale temp. Pass. – Ad MAT. 3 ultimi pss. 2° loco. – Ad LAUDES antt. pr., pss. 2° loco, ant. ad Bened. et or. pr., preces. – Ad HORAS ant. e Laudibus. – Ad Primam cap. Regi.

O. C. MISSA pr. (adverte peculiares rubricas etiam quoad Flectamus genua), sine Gloria, Ev. Passionis, sine Credo, praef. de S. Cruce, or. super populum, Ite, missa est.

VESPERAE de feria temp. Pass., ad Magn. ant. et or. pr., preces. – In fine Compl. dicitur adhuc ant. finalis Ave, Regina caelorum, quae seq. triduo omittitur.

Hodie prohibentur Missae defunctorum excepta exsequiali.

In Martyr. 1° loco: Cena Dominica, etc. (ut in festis mobilibus). Triduo sequenti non legitur.

Cras auferatur aqua benedicta ex vasis ecclesiae.

De exsequiis in Triduo sacro

In Triduo sacro prohibentur omnes Missae defunctorum etiam exsequiales; et Missae in oratoriis privatis.
Prohibentur etiam solemnes exsequiae; si autem persolvendae sunt, preces recitantur submissa voce. In exsequiis parvulorum omitti potest Gloria Patri.

De Matutinis Tenebrarum

Altare, pro feria V in Cena Domini, praeparatur cum cruce et sex candelabris accensis, sed absque solemnitate; feria VI in Passione et Morte Domini omnino nudum sit, sine cruce et sine candelabris; Sabbato sancto sit nudum, cum cruce et quatuor candelabris accensis tantum, quae post Actionem liturgicam feriae praecedentis remanserunt.
Ante altare, ad latus Epistolae, singulis diebus, praeparatur candelabrum triangulare cum quindecim candelis, quae exstinguuntur successive post quemlibet psalmum (cfr. Ritus Pontificalis Ordinis Hebdomadae sanctae instaurati, ed. typica 1957, de Matut. Tenebr., n. 2).

13. Viol. in Off., Alb. in Missa. FERIA V IN CENA DOMINI, De ea, I cl. – Officium pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. De feria curr. (2° loco). – Ad HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in festis), rel. ut in Pr.

O. C. MISSA pr. (omitt. ps. Iudica me et Gloria Patri), Gloria, unica or., sine Credo, praef. de S. Cruce, Communicantes, Hanc igitur et Qui pridie pr., ad triplex Agnus Dei ter respondetur miserere nobis. Osculum pacis non datur, et omittitur or. Domine Iesu Christe, qui dixisti, et in fine dicitur Benedicamus Domino.

VESPERAE (dicuntur tantum ab iis, qui Missae vespertinae non interfuerunt) pr. – Compl. pr. cum pss. de dom.

Officium divinum

1. Si Officium peragitur in choro vel in communi:

Matutinum non anticipatur de sero, sed dicitur mane (vel noctu), hora competenti; in ecclesiis vero, in quibus Missa chrismatis celebratur, Matutinum anticipari potest de sero;
Laudes dicuntur mane;
Horae minores dicuntur hora competenti;
Vesperae ab iis, qui Missae vespertinae interfuerunt, hodie non dicuntur;
Completorium dicitur post denudationem altarium vel in fine diei tamquam ultima precatio.

2. In recitatione a solo omnes Horae dicuntur congruo tempore.

Missa Chrismatis, in qua Episcopus benedicit olea sancta
(post Tertiam)

1. Missa incipit more solito cum precibus ad gradus altaris, absque ps. Iudica me, Deus, dicitur Gloria in excelsis, sine Credo, ad Agnus Dei respondetur ter miserere nobis.
Omittitur oratio Domine Iesu Christe, qui dixisti; et non datur osculum pacis.

2. In hac Missa sacram Communionem distribuere non licet.

3. In fine Missae, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, datur benedictio more solito, et, omisso ultimo Evangelio sancti Ioannis, dicuntur in choro Sexta et Nona.

4. Permittitur sonus organi aut harmonii (Instructio de musica sacra, 83 b).

Missa in Cena Domini
(ab hora 16 ad horam 21)

1. Tabernaculum, si quod exstat in altari maiore, omnino vacuum sit; pro communicando vero clero et populo hodie et crastino, ponatur super altare pyxis (vel pyxides) cum particulis in hac ipsa Missa consecrandis (Missale Romanum vel OHS, hoc die, n. 1).

2. Crux altaris (more festivo ornati) velo albo tegitur, tempore Missae tantum.

3. Post homiliam proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem pedum.

4. In fine Missae, dictis Benedicamus Domino et Placeat, omittuntur benedictio et ultimum Evangelium S. Ioannis.

5. Organi aut harmonii sonus permittitur tantum ab initio Missae usque ad finem hymni Gloria in excelsis Deo (Instructio de musica sacra, n. 83 b).

Translatio et repositio SS. Sacramenti

1. Post Missam fiunt translatio ac repositio SS. Sacramenti in altari repositionis. Pyxis reponitur in tabernaculo seu capsa. Adoratio SS. Sacramenti protrahenda est saltem usque ad mediam noctem. – Si plures pyxides transferendae sint, privatim reponantur in locum destinato (non in altare repositionis) antequam incipiat altarium denudatio.

2. Ubi feria V Hebdomadae sanctae, post Missam in Cena Domini, etiam in forma simplici celebratam, translatio et repositio habeatur Ss.mi Sacramenti, stricte requiritur ut in eadem ecclesia vel oratorio Actio quoque liturgica postmeridiana feriae VI in Passione et Morte Domini locum habeat (Declaratio 15 mart. 1956, n. 3).

Denudatio altarium

1. Reposito SS. Sacramento, sacerdos alba et stola viol. indutus, diaconus cum alba et stola viol. et subdiaconus cum alba tantum, procedunt ad denudationem altarium. – In altari, post denudationem, nulla ornamenta sint nec tobalea, sed tantum crux velo viol. tecta et sex candelae.

2. Denudatis altaribus, statim in choro dicitur Completorium, candelis exstinctis et absque cantu, nisi dicatur tamquam ultima precatio in fine diei.
Omnibus expletis, altare remanere debet absque tobaleis, absque cruce et candelabris.

3. Ubi feria V nulla habetur functio, sacra pyxis potest asservari in suo altari (Decr. 3842 ad 3).

Celebratio aliarum Missarum

1. Ubi ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius, praeter Missam principalem in Cena Domini, unam vel etiam alteram Missam lectam permittere potest in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis; in oratoriis autem semipublicis unam tantum (Ordinat. et Declarat. 1 febr. 1957, n. 9).

2. Si autem, quacumque de causa, Missa principalis in Cena Domini ne ritu quidem simplici celebrari possit, Ordinarius loci, ratione pastorali, binas Missas lectas permittere poterit in ecclesiis vel oratoriis publicis litandas, unam vero tantum in oratoriis semipublicis (Ibid., n. 9).

3. Hae Missae lectae infra idem temporis spatium celebrari debent, sicut pro Missa in Cena Domini assignatum est (Ibid., n. 9).

4. Qui ex indulto celebrare possunt Missam, hanc celebrare tenentur horis postmeridianis, scilicet ab hora 16 ad horam 21.

Distributio S. Communionis

S. Communionem fidelibus distribuere licet tantum in Missa principali in Cena Domini et in omnibus aliis Missis lectis quas Ordinarius loci permiserit, ac statim ab iis expletis. Infirmis S. Communio hoc die deferri licet horis ante
et post meridianis (Ordinationes, n. 11, 12). In hoc casu adhibetur color alb., dicuntur pss. solitis, sine cantu. In fine psalmorum dici potest Gloria Patri, sed dicitur or. Respice, ob congruentiam temporis, et populus absque benedictione dimittitur (Decr. 2383).

14. Niger in Actione liturgica usque ad 4am partem, Viol. in S. Communione. – FERIA VI IN PASSIONE ET MORTE DOMINI, De ea, I cl. – Off. pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. de feria currenti (2° loco). – Ad HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in festis), rel. ut in Pr.

ACTIO LITURGICA ut in Missali vel in OHS.

VESPERAE (dicuntur tantum ab iis, qui Actioni liturgicae vespertinae non interfuerunt) pr. – Compl. pr. cum pss. de dom.

Officium divinum

Omnia ut in Breviario romano, servatis tamen iis, quae supra feria V in Cena Domini dicta sunt.

Solemnis Actio liturgica
(ab hora 15 postmerid. vel a meridie ad h. 21)

1. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis (Missale Romanum vel OHS, hoc die, n. 1).

2. Omittuntur oscula manus et etiam salutationes (cfr. Ritus Pontif. OHS, fer. VI in Pass. et Morte Domini, c. I, n. 4). Post adorationem S. Crucis omnes ante eam transeuntes genuflectere debent sed tantum in actu functionis, nempe dum peragitur Actio liturgica et dum recitantur Completorium huius diei ac aliae Horae Sabbati sancti, usque ad Vigiliam paschalem exclusive.

3. Ad adorationem Crucis omnes clerici, ipso Episcopo non excepto, detecto capite accedant et, si commode fieri potest, sine calceamentis. In adoratione Crucis oscula dantur tantum pedibus Crucifixi. Post adorationem et osculum S. Crucis, celebrans, ministri, clerus et populus surgant et ad propria loca redeant. – Postquam celebrans Crucem adoraverit, sacrista vel alius discooperit Cruce reliquorum altarium, non vero imagines Sanctorum.

4. Expleta Actione liturgica, in choro dicitur Completorium candelis exstinctis et absque cantu, nisi dicatur tamquam ultima precatio in fine diei.

5. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reportatur, forma privata, ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et denudatur altare, relictis tamen cruce et candelabris.

6. Sacra Communio distribui potest unice inter solemnem Actionem liturgicam postmeridianam, exceptis in periculo mortis constitutis (OHS, Instructio, III, n. 19).

7. Si haec feria VI, post expletas functiones liturgicas, fieri contingat processio cum reliquia S. Crucis, pluviale et dalmatica seu tunicella sint coloris nigri; velum humerale et umbrella vel baldachinum (supposita consuetudine illis utendi) sint coloris violacei (Decr. 4197, ad 2).

15. Viol. in Vig. pasch., Alb. in Missa. – SABBATUM SANCTUM, De eo, I cl. – Off. pr. – Ad LAUDES antt. pr., pss. de sabb. 2° loco, sed dicitur cant. Ego dixi (e Laudibus feriae III, 2° loco). – Ad HORAS pss. de dom. (ad Primam ut in festis), rel. ut in Pr.

VESPERAE dicuntur ut infra notatur. – Compl. omittitur ab iis qui Vigiliae paschali intererunt.

Officium divinum

1. Si Officium peragatur in choro vel in communi:
Matutinum non anticipatur de sero, sed dicitur mane, hora competenti;
Laudes dicuntur mane;
Horae minores dicuntur hora competenti;
Vesperae dicuntur post meridiem, hora competenti;
Completorium hac nocte non dicitur ab iis qui Vigiliae paschali intererunt.

2. In recitatione a solo, Matutinum, Laudes, Horae minores et Vesperae dicuntur, congruo tempore, ut in Breviario Romano; Completorium vero dicitur ab iis qui non intererunt Vigiliae paschali hoc modo:
Facta confessione et absolutione, statim inchoantur psalmi de dominica, quibus finitis dicitur canticum Simeonis Nunc dimittis, Pater noster, et oratio Visita, quaesumus, reliquis omnibus omissis.

Vigilia paschalis
(Hora competenti)

1. Celebratio solius Missae sine ritibus vigiliae paschalis interdicitur.

2. Sabbato sancto sacra Communio dari potest tantummodo inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis expletis; exceptis infirmis in periculo mortis constitutis (OHS, Instructio, n. 18).

3. Sacerdotes, qui Missam Vigiliae paschalis celebrant post mediam noctem, possunt ipso dominico die Resurrectionis Missam litare, atque etiam, si indultum habeatur, bis aut ter.

4. Imagines altarium deteguntur dum canitur hymnus Gloria in excelsis, secus, si id commode fieri nequit, post Missam.




TEMPUS PASCHATIS

O. C. MISSA Vigiliae pasch. pr., Gloria, unica or., sine Credo, praef. pasch. (in hac potissimum nocte), Communic. et Hanc igitur pr., sine Agnus Dei, pax non datur et omittitur or. Domine Iesu Christe, qui dixisti. – In fine cantantur Laudes ut in Missali vel in OHS, Ite, missa est cum duplici Alleluia.

Cereus paschalis, post vigiliam, ponitur super distincto candelabro in plano presbyterii, in cornu Evangelii, ibique relinquitur usque ad festum Ascensionis. – Accendi debet in omnibus Missis et Vesperis cum cantu celebratis. Accendi potest in Missis lectis quae cum aliqua solemnitate celebrantur (ex. gr. cum canticis vel cum organi sono), necnon in aliis functionibus liturgicis. Accendi tamen nequit quoties datur benedictio SS. Sacramenti cum ostensorio, si haec devotio est functio separata; nec in functionibus pro defunctis; nec in processione vel Missa Litaniarum maiorum aut minorum. – In festo Ascensionis cereus exstinguitur post Evangelium Missae principalis et, expleta eadem Missa, removetur ab ecclesia. – Cereus paschalis nunquam in ecclesia ponitur vel accenditur extra tempus Paschatis, ne ad baptismata vel exsequias quidem celebranda.


Matutinum Dominicae Resurrectionis

Cum solemnis Vigiliae paschalis celebratio locum obtineat Officii nocturne dominicae Resurrectionis, Matutino eiusdem dominicae Resurrectionis omisso, statim, inter Missarum Vigiliae solemnia, cantantur pro Laudibus quae suo loco proponuntur, ut in Missali vel in OHS. Officium dominicae Resurrectionis prosequitur deinde cum Prima.

Qui vero solemni Vigiliae paschali non interfuerunt, tenentur dicere Matutinum et Laudes dominicae Resurrectionis, prout in Breviario romano continentur (OHS, hoc die, n. 4).

16. Alb. Ì DOMINICA RESURRECTIONIS D. N. I. C., De ea, I cl. cum oct. I cl. – Mat. Et Laudes non dicuntur ab iis qui Vigiliae paschali interfuerunt, secus: Off. Festivum pr. – Ad LAUDES (antt. pr., pss. de dom. 1°  loco, ad Benedicamus Domino duo Alleluia per totam oct.) et ad HORAS omittuntur capitulum, hymnus et versus, sed eorum loco dicitur ant. Haec dies pr. – Ad Primam pss. ut in festis, L. brevis Si consurrexistis cum Christo (quae dicitur in omnibus Officiis usque ad vigiliam Ascensionis inclusive).

O. C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. pasch. (in hac potissimum die), Communic. et Hanc igitur pr., ad Ite, missa est additur duplex Alleluia, per totam oct.

VESPERAE pr., ad Benedicamus Domino duo Alleluia per totam oct. – Compl. pr., cum pss. de dom. In fine Compl. huius diei et usque ad Compl. feriae VI infra oct. Pent. inclusive dicitur ant. Regina caeli, semper stando.

In Martyr. loco, antequam legantur Calendae: Hac die, quam fecit Dominus, etc. (ut in festis mobilibus), omnibus stantibus usque ad verba secundum carnem. – 2° loco: Quintodécimo Kaléndas Maii. Luna vicesima. Romae sancti Aniceti, Papae et Martyris, etc.

Hodie prohibentur Missae in oratoriis privatis; item prohibentur omnes Missae defunctorum, etiam exsequialis, quae tamen permittitur a feria II usque ad sabbatum in albis.

Ad aspersionem aquae benedictae toto tempore paschali: ant. Vidi aquam cum psalmo Confitemini, et Alleluia ad V Ostende.

Tempore paschali post distributionem Ss.mae Eucharistiae extra Missam, ad ant. et V additur Alleluia (non autem si administratur in paramentis nigris) et dicitur or. Spiritum nobis cum conclusione Per Dominum... in unitate eiusdem.

Cras mane aperitur solemnitas nuptiarum.

17. Alb. FERIA II INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.

18 . Alb. FERIA III INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.

19 . Alb. FERIA IV INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.

20 . Alb. FERIA V INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.

21. Alb. FERIA VI INFRA OCT. PASCHAE, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

VESPERAE ut in Vesp. festi et in Pr. – Compl. ut in festo.

22. Alb. SABB. IN ALBIS, I cl. – Off. festivum ut in festo Pasch. et in Pr.

O.C. MISSA pr., Gloria, sequentia, Credo, praef. etc. ut in festo.

I VESPERAE de seq., pss. de sabb. sub unica ant. Alleluia, cap. pr., hymnus Ad regias, V Mane, ant. ad Magn. et or. pr., nulla comm., ad Benedicamus Dominus omittitur Alleluia et sic deinceps. – Compl. de sabb. – Alb.

In Martyr. 1° loco: Dominica in albis, etc. (ut in festis mobilibus).

A die crastino usque ad Nonam vigiliae Ascensionis, V in R br. Ad Primam Qui surrexisti a mortuis, etiam in festis Sanctorum, nisi aliter notetur.

Tempore paschali haec serventur:

1. In festis Apostolorum et Martyrum habetur Commune proprium.

2. In aliis festis additur unum Alleluia ad invit., antt., V et RR post lectiones, nisi iam habeatur; duplex autem Alleluia additur in R br. ad Horas minores et ad Completorium.

3. In Missa duo adduntur Alleluia ad ant. ad Introitum, et unum ad ant. ad Offertorium et ad ant. ad Communionem, nisi iam habeatur; loco gradualis dicitur Alleluia cum VV temp. pasch.

23. Alb. Ì DOM. IN ALBIS in Oct. Paschae, De ea, I cl. – Off. dominicale temp. pasch. – Ad MAT. 9 pss. de dom. Sub unica ant. Alleluia, lapis revolutus est, cum versu Surrexit, abs. Exaudi, bened. Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. – Ll. 1a et 2a de Scr. occ., 3a de homil., Te Deum. – Ad Primam pss. 117, 1181, 1182.

O.C. MISSA pr., Gloria, Credo, praef. pasch. (in hoc potissimum usque ad vigiliam Ascensionis inclusive nisi aliter notetur), Ite, missa est sine Alleluia.

II VESPERAE ut in Psalt. et in Pr.

Hodie prohibentur omnes Missae defunctorum, etiam exsequialis.

24. Rub. Feria II. S. Fidelis de Sigmaringa M., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.

MISSA Protexisti, Gloria, or. pr, sine Credo, praef. pasch.

VESPERAE de festo.

In Martyr. 1° loco: Romae Litaniae maiores ad sanctum Petrum.

Quoad Litanias maiores, cfr. RG 80-86 et RM 346-347. – Orationes in fine Litaniarum concluduntur conclusione brevi. – Ubi fit processio, dicitur Missa de Rogationibus tamquam votiva II cl., ut sequitur: Missa pr. (in Proprio de Tempore ante Vigiliam Ascensionis – viol.), sine Gloria, comm. S. Marci, O.C., Alleluia cum suis versibus (e Missa pro quacumque necessitate), sine Credo, praef. pasch., Ite, missa est. – In Missa quae sequitur processionem vel alias peculiares supplicationes, omittuntur omnes preces ad gradus altaris dicendae, necnon or. Aufer a nobis et Oramus te, Domine, non autem osculum altaris (RM, n. 424 e).

Omnes qui ad recitationem divini Officii obligantur, et non intersunt processioni aut aliis supplicationibus, tenentur dicere Litanias Sanctorum cum suis precibus (RG, n. 84).

25. Rub. Feria III.Litania maior. S. MARCI EVANGELISTAE, II cl. – Off. semifestivum. – Ad MAT. 3 Noct. – Ad LAUDES antt. de Comm., pss. de dom. – Ad HORAS ant. et pss. de feria.

O.C. MISSA pr., Gloria, comm. Rogat. (e Missa pr., quae invenitur in Proprio de Tempore ante Vigiliam Ascensionis), Credo, praef. App.

Ad VESPERAS antt. et pss. de Comm., comm. seq. dom. – Compl. de dom.

Si festum S. Marci celebratur gradu I cl., etiam si fiat processio dici debet Missa de festo cum comm. Rogat. sub unica concl., Credo, praef. App.

Hodie prohibetur Missa defunctorum excepta exsequiali: quae tamen prohib. in ecclesiis unam tantum Missam habentibus si fiat processio

26. Rub. Feria IV. Ss. Cleti * et Marcellini Pp. Mm., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.

MISSA Si diligis, Gloria, or. num. plur., sine Credo, praef. pasch.

VESPERAE de festo.

27. Alb. Feria V. S. Petri Canisii C. D., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.

MISSA In medio, Gloria, or. pr., sine Credo, praef. pasch.

Ad VESPERAS ad Magn. ant. O Doctor.

28. Alb. Feria VI. S. Pauli a Cruce C., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.

MISSA pr., Gloria, sine Credo, praef. pasch.

VESPERAE de festo.

29. Rub. Sabb. S. Petri M., III cl. – Off. ordinarium. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 de festo, Te Deum.

MISSA pr., Gloria, sine Credo, praef. pasch.

I VESPERAE de seq. dom., ut in Psalt. de sabb., a cap. pr. – Alb.

De S. Catharina Senensis Virg. nihil fit.

30. Alb. Ì DOM. II POST PASCHA, De ea, II cl. – Off. dominicale temp. pasch. – Ad Mat. 9 pss. de dom. sub unica ant. Alleluia, lapis revolutus est, cum versu Surrexit Dominus (olim e 1 N.), abs. Exaudi, bened. Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta. – L. 1 et 2 (= 2 et 3) de Scr. occ., 3 (= L. 7) de homilia, Te Deum.

O.C. MISSA pr., Gloria, Credo, praef. pasch.

I VESPERAE de seq., Off. festivum pr., comm. dom. – Compl. de dom. – Alb.

Hodie prohibentur omnes Missae defunctorum excepta exsequiali.




No hay comentarios.:

Publicar un comentario